Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De quidditate ignis conflagratorii.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod ille ignis sit elementum : Quia dicitur Genesis 2, 2 : "Requievit Deus die septimo ab omni opere", Glossa et Sancti dicunt ibi quod hoc intelligitur "quantum ad productionem novarum creaturarum": ergo videtur quod tunc non producat ignem novum.

Item, ratione videtur, quia natura non facit per plura quod potest facere per pauciora. Ergo multo fortius nec Deus ; sed totum potest fieri per istum : ergo etc.

Item, ratione ostenditur per simile, quia facta est purgatio mundi per aquam ; et illa aqua non fuit de novo creata nec alterius naturae quam aqua quae dicitur elementum : ergo etc.

Item, Augustinus, De civitate, XX, dicit : "Figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit, sicut factum est aquarum inundatione diluvium". Ergo, si ignis mundanus est ignis qui est de mundi constitutione, et hic est ignis elementum, patet etc.

Contra : Nihil se ipsum purgat ; sed ignis elementum purgabitur illo igne et consumetur, sicut dicit Glossa II Petri 3, 10, quod "maximus ille ignis quatuor elementa consumet". Ergo etc.

Item, iste ignis totum elementorum ambitum circuibit ; sed ille ignis elementum habet particularem situm : non erit ergo ignis elementum.

Item, illius ignis erit ascendere, sicut dicit Glossa Bedae, quod "tantum ascendet, quantum aqua diluvii". Sed, si esset ignis elementum, cum sphaera eius sit sursum, eius esset descendere : ergo etc.

Praeterea, esto quod descendat, aut aliquid subintrabit locum eius aut nihil. Si aliquid, quaero : quid ? Non est dare. Si nihil, ergo vacuum erit, ergo etc.

Item, cum finalis purgatio sit perfecta, videtur quod non tantum debeat fieri per elementum unum, sed per omnia quae habent naturam purgandi : ergo, si aqua habet purgandi naturam, videtur etc.

Iuxta hoc quaeritur : quare prima purgatio fuit per aquam et secunda erit per ignem ?

Conclusio

Conflagratio haec fiet ab igne elementari, non de novo creato, sed multiplicato virtute Dei et undique congregato

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod ille ignis erit ignis elementum ; nec mirum. Ignis enim modicus, apposito combustibili augetur in infinitum se multiplicando ; sic etiam modo faceret ignis ille nisi impediretur ; sed, si vigoraretur eius vis, sicut fiet in iudicio, totum poterit consumere et purgare, nec oportet novum ignem creare.

Sed quia videntur Sancti dicere quod ignis ille non tantum descendet, sicut pluit Dominus super Sodomam, sed quia magis ascendet, ideo dicunt alii quod erit alius ignis, non creatus, sed virtute corporum supercaelstium in inferioribus generatus ; ex confractione enim et multiplicatione radiorum ad speculum concavum generatur ignis propter subtiliationem aeris circumstantis ; similiter ad urinale plenum aqua. Et quamvis oporteat, ad hoc quod ignis per hunc modum generetur, fieri aggregationem radiorum ; non oportet speculis concavis mundum impleri, sed alio modo ad nubes concavas, sicut scit disponere divina providentia, poterit ignis in omnibus his inferioribus generari. Quod hoc non sit possibile vel etiam primum, non dico, sed stultum est hic aliquid fingere, sed Sanctorum auctoritatibus inniti oportet.

Et ipsi non aperte determinant quis sit ille ignis ; tamen excellens doctor Augustinus dicit quod fiet mundanorum ignium conflagratione sicut factum est aquarum inundatione diluvium. Ideo huic auctoritati innitendo, dico quod sicut in diluvio non sunt novae aquae creatae, sed eaedem ipsae multiplicatae sunt, et hoc operante adiutorio superiorum corporum, per quae facta est elevatio vaporum, sic etiam credo quod non solum ignis qui est in sphaera sua, sed omnes ignes, et qui in terra et super terram et sub terra sunt, concurrent ad illam conflagrationem, sicut videtur velle Augustinus. Et bene concedo quod virtus superiorum corporum concurret ad ignis multiplicationem et actionem. Concedendae sunt igitur rationes probantes quod non creabitur novus ignis ; sed ex eis non habetur quod solum per ignem, qui est in sphaera sua, fiat.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur in contrarium, quod nihil purgat se ipsum, dicendum quod habet instantiam in igne ; hoc etiam habet instantiam in duobus corporibus, quorum ultimum per conflagrationem et confractionem purgatur.

Ad illud quod obicitur, quod totum ambitum circuibit, dicendum quod tunc ignis diffundetur et multiplicabitur et a sursum et deorsum.

Ad illud quod obicitur, quod descendet tunc, dicendum quod ascendet respectu ignis qui est in terra, et descendet respectu ignis qui est super terram.

Quod obicit, quod vacuum erit, dicendum quod non descendet mutando locum, sed agendo et immutando secundum virtutem.

Ad illud quod quaeritur : quare fit tunc per ignem tantum ? dicendum quod ratio est ex parte purgationis hominum a peccato et a parte purgationis mundi. Ex parte purgationis hominum, quia sicut in principio ardor regnavit concupiscentiae, sic in senectute mundi frigus avaritiae : refrigescet enim caritas multorum ; et ideo, quia purgatio debet fieri per contrarium, sicut purgatio ardoris concupiscentiae facta est per aquam, sic purgatio frigoris malitiae et avaritiae fiet per ignem. Alia ratio est ex parte purgationis mundi, quia illa fuit ad delendum hominem vetustum et novos homines procreandos ; haec autem erit ad totum meliorandum et in meliorem faciem commutandum ; et quia ignis urit et subtiliat, aqua non : ideo haec in igne erit, diluvium vero non in igne fuit, sed in aqua.

PrevBack to TopNext