Quaestio 2
Quaestio 2
De virtute huius ignis, utrum sit naturalis an supra naturam.
Rationes principales
Et quod sit naturalis, videtur : Quia, sicut aqua inundans naturaliter delevit omnia, sic ignis consumet omnia ; sed virtus illius aquae fuit naturalis : ergo et huius ignis.
Item, ignis per naturam natus est multiplicare et purgare et subtiliare, ut patet. Ergo, si talis erit virtus illius ignis, patet etc.
Item, si detur ei virtus supra naturam, aut est spiritualis aut corporalis. Non spiritualis, ut videtur, quia virtus spiritualis non debet esse in corporali subiecto, et Deus nihil facit per miraculum, quod non sit congruum. Si corporalis, quaeritur : quare illam modo non habet ?
Contra : Effectus iste, qui dicitur mundi conflagratio et terminatio, est supra naturam : ergo virtus, a qua est, est supra naturam.
Item, si fiat per ignem qui est naturale elementum, necesse est illum descendere ; sed ignis naturaliter ascendit : ergo quod descendat est per virtutem supra naturam.
Item, ignis ille habebit virtutem meliorandi corpora mundi ; sed hoc non potest ignis iste : ergo etc. Si dicas quod immo potest subtiliando, contra : ubi est subtiliatio, et rarefactio, ubi rarefactio, de necessitate est maioris loci occuptio : ergo, si ignis ille cetera elementa rarefaciet, necessario oportebit miorem locum occupari : ergo oportebit firmamentum cedere vel frangi.
Conclusio
Ignis conflagrationis quoad initium et consummationem aget virtute supernaturali, sed quoad progressum virtute naturali
Respondeo : Dicendum quod aliqui fuerunt qui dixerunt quod ignis conflagratio agit virtute naturali et quod aquarum inundatio fuit virtute naturali. Potuerunt enim corpora habentia effectum super humidum concurrere sic in unum signum, ut tanta fieret vaporum elevatio et multiplicatio humorum ; sic dicunt quod sidera habentia virtutem inflammandi et corpora recipientia impressionem cursu naturali concurrere poterunt, ut tantus ignis aggregetur qui totum consumat, totum purget et subtiliet et in meliorem faciem restituat. Sed haec positio temeritatis est, illud quod omnino a divina providentia et in sola Dei voluntate determinatum est, quae respicit numerum electorum et merita personarum, ponere in cursibus siderum.
Ideo est secunda positio, quod est omnino a virtute supra naturam ; et in Dei miraculis non est quaerenda ratio naturalis. Et haec positio stolida est. Quare enim per ignem magis fit quam per aliud corpus, nisi sit virtus in igne quae illi congruat operationi ?
Et ideo via media est eligenda et ponendum est quod est loqui de ignium conflagratione quantum ad inchoationem, progressum et consummationem. Quantum ad inchoationem, dicendum quod a virtute supra naturam est. Quod enim ignis sic agat novo et insolito modo, cetera consumendo et sic se multiplicando, hoc non esset nisi aliqua virtus nova assisteret ; quae autem sit illa ipse Dominus novit. Quantum autem ad progressum, qui est purgare, urere, subtiliare, dicendum quod est a virtute naturali. Quantum ad consummationem, ut purgata sint incorruptibilia, ipsorum qualitates mutare, hoc est supra naturam. Rationes igitur probantes quod sit secundum naturam, procedunt via media, sicut patet quantum ad actum combustionis, purgationis et subtiliationis.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod sit supra naturam, verum est quantum ad inchoationem, ut probat prima ratio ; et quantum ad consummationem, ut sequens. Intelligendum tamen propter rationem, quod in agendo et multiplicando naturaliter ignis descendit, ubi habet materiam praeparatam ; exemplum patet, si candela exstincta supponatur accensae.
Ad illud quod obicitur, quod non erit subtiliatio, dicendum quod subtiliatio dicitur dupliciter : aut per dilatationem et rarefactionem, et tunc corpus subtiliatum occupat maiorem locum ; aut per depurationem et separationem puri ab impuro, et hanc subtiliationem facit ignis, quando res purganda includitur in vase forti ; quemadmodum faciunt opifices alchimiae, qui dicunt quod totum potest ibi subtiliari et depurari, ut veniat ad naturam quinti corporis, et tunc faex tendit ad fundum et subtile supernatat. Per hunc modum in proposito erit, quia caelum erit vas contentivum elementorum ; et ideo depurabuntur et faex elementorum ibit in infernum.