Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra determinavit Magister de ordine iudicii. In hac parte determinat de forma et qualitate iudicantis. Et dividitur haec pars in duas. In prima determinat de qualitate iudicantis in se. In secunda, in effectibus, in quibus ostenditur magnitudo potestatis suae, scilicet luminarium obscuratio et postmodum melioratio, ibi : Veniente autem ad iudicium Domino etc.

Prima pars habet tres. In prima parte determinat de forma et potestate. In secunda vero determinat de formae qualitate in qua se ostendet, ibi : Sed cum in humana forma constet etc. In tertia determinat de loco, ibi : Et putant quidam Dominum etc. Et ita tanguntur hic duo in universo. Primum est de forma in qua iudex adveniet. Secundum vero est de innovatione et perfectione corporum mundi.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus