Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt. dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod illi saltem verba iudicis audient qui saltem fidem verbo tenuere. Videtur enim falsum dicere, quia qui fidem habuit et non fecit quod fides didavit, gravius peccavit, sicut dicitur II Petri 2, 21 ; similiter Lucae [11, 26] : Facta sunt novissima hominis illius peiora prioribus. Ergo ipsi sunt minus digni : ergo nec verba iudicis debent audire, sicut nec infideles.
Respondeo : Dicendum quod sicut Ecclesia iudicat illos quos aliquando regeneravit unda Baptismatis, alios vero minime, propter hoc quod aliquo modo sunt facti de Ecclesia, ita sponsus Ecclesiae filios, ut ostendat eos falso gestasse characterem. Unde quia de aliis satis apparet quod a Dei regno sint excludendi, propter defectum signaculi Christi, hos necesse est argui, ut pateat eos falso signaculum Christi gestasse.
Quod obicitur, quod minus merentur, dicendum quod credentibus prodest ex parte credidisse pro tempore quo fuerunt in fide, pro alio autem tempore nocet ; et pro primo tempore, quia habuerunt assensum et crediderunt verbo Dei, merentur audire verbum Dei ; sed quoniam in bono coepto non permanserunt, ideo verbum eruditionis convertitur eis in verbum redargutionis.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ministerio angelorum non est dubitandum illa fieri. Videtur enim male dicere, quia angeli sunt nobiles ministri et quasi filii in curia Dei ; sed non decet tortorum officium committi filio sive filiis aut nobilissimis principibus : ergo videtur quod nec ministerium mittendi malos in ignem.
Respondeo : Dicendum quod aliud est deducere ad tormenta, aliud est in ipsis tormentis cruciare. Primum non est tortorum, sed nobilium ministrorum, qui assistunt regi ad eius iussa complenda ; unde non dicitur quod angeli sancti torqueant in igne, sed producent et mittent in caminum. Et sic patet illud.
Dub. III.
Item de hoc quod dicit, quod veniente ad iudicium Domino, emittetur vox illa, quaeritur de illa voce : quare Dominus istorum trium ministerium praemittit, scilicet ignis, angeli et vocis, cum totum solo nutu possit facere ?
Respondeo : Dicendum quod Deus in prima conditione condidit substantiam spiritualem, corporalem et mediam, et omnibus communicavit et dedit potentiam. Ut ergo ordo servetur in rebus et ostendatur virtus creaturae collata, et amplius, virtus illa ostendatur a Deo, voluit Dominus ministerium creaturarum sibi deservire, et iterum creaturam angelicam, corporalem et mediam. Unde fiet ad ministerium angeli, ad actionem ignis, postremo ad nutum et vocem Christi hominis ; et vox aliquid corporale habet, nihilominus aliquid spirituale.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quibusdam videtur quod sint tortores in poena, sicut fuerunt incentores in culpa. Videtur enim male dicere, quia boni angeli suggesserunt et consuluerunt bona, et tamen non praeerunt in praemio : ergo similiter mali in contrarium. Item, illi qui magis peccaverunt debent magis puniri : ergo daemones debent fieri hominibus inferiores, propter maioritatem supplicii. Item, ad confusionem daemonum convertitur multitudo damnatorum quantum ad culpam et poenam : ergo non videtur quod in poenis eorum tunc delectentur : ergo non torquebunt.