Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum potestas iudiciaria sit Christi secundum humanitatem an secundum Divinitatem.

Quantum ergo, ad primum proceditur sic, et quaeritur, utrum potestas iudiciaria sit Christi secundum humanitatem an secundum Divinitatem.

Rationes principales

Et quod secundum Divinitatem, videtur : Quia Danielis 7, 9, ubi agitur de iudicio, dicitur quod throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit ; et Glossa exponit de Patre. Sed quod convenit Christo cum Patre, convenit ratione Divinitatis ; iudicare est huiusmodi, ut probatum est : ergo etc.

Item, Ioannis 5, 22 : "Pater omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut omnes honorificant Patrem" ; sed Filius non est honorandus ut Pater nisi solum secundum Divinitatem : ergo, cum iudicium sit ad hoc datum, ergo secundum Divinitatem.

Item, eius est iudicare, cuius est retribuere ; sed retribuere est secundum Divinitatem, quia de Deo oportet credere, quoniam est et remunerator est, ad Hebraeos 11, 6 : ergo et iudiciara potestas inest ei ratione Divinitatis.

Item, a sententia Christi nullus poterit appellare : ergo secundum illam potentiam iudicabit, secundum quam non habet superiorem ; sed haec est Divinitas : ergo etc.

Contra : Ioannis 5, 22 : "Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio" ; sed omnis actus, qui convenit Filio secundum Divinitatem, convenit Patri ; sed iudicare non : ergo etc.

Item, Iob 36, 17 : "Causa tua quasi impii iudicata est", Glossa : a Pilato ; ideo iudicium causamque recipies, ut iuste iudices. Ergo, si iudicatus est secundum humanitatem, potestatem iudicandi habebit secundum humanitatem.

Item, Ioannis 5, 27 expresse dicitur : "Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est".

Item, ratione. Constat quod ipse secundum humanitatem promulgabit sententiam, et secundum illam naturam promulgabit secundum quam habet auctoritatem et potestatem ad hoc faciendum, alioquin esset iudicium usurpatum : ergo secundum humanitatem habebit auctoritatem et potestatem.

Item, ipse Christus erit iudex secundum humanitatem, aut principalis aut delegatus. Si delegatus, ergo ab eius sententia poterit appellari, quod nefarium est dicere. Erit ergo iudex principalis ; sed iudex principalis in iudicando habet auctoritatem principalem : ergo secundum humanitatem habet praecipuam auctoritatem.

Conclusio

Potestas iudiciaria est Christi secundum Divinitatem principaliter et per naturam, secundum humanitatem per gratiam et commissa; sed latio sententiae fit a Christo secundum humanitatem, non ut iudice delegato, sed principali

Respondeo : Dicendum quod ad hoc quod iudicium sit firmum, concurrit auctoritas et potestas : auctoritas in sententiando et potestas in retribuendo praemium secundum meritum. Si alterum horum deficiat, non est firmum iudicium. Haec duo principaliter sunt in Deo. Nam in ipso est auctoritas ad sententiandum, quia Dominus omnium est et nos omnes servi eius. Est etiam potestas ad retribuendum, quia potentissimus, et non est qui contra eum se valeat erigere vel eius sententiam irritare. Haec duo communicavit Deus-Trinitas homini Christo : auctoritatem, dando dominium, sicut dicitur Actuum 2, 36 : Dominum fecit Deus hunc Iesum ; potestatem etiam, sibi cetera subiciendo, Matthaei ultimo, 18 : Data est mihi omnis potestas. Et ideo ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, sicut dicitur Actuum 10, 42.

Quoniam igitur potestas iudiciaria respicit illa duo iam dicta, et illa sunt in Deo per naturam, in Christo homine per gratiam, ideo iudiciaria potestas est Christi secundum Divinitatem per naturam, secundum humanitatem collata per gratiam. Unde secundum utramque naturam habet auctoritatem, sed secundum Divinitatem principalem et naturalem, secundum humanitatem commissam : unde constitutus est.

Cum igitur sit potestas primaria in Deo, sed commissa in homine Christo, latio sententiae debet fieri a Christo-homine secundum humanitatem, quia, si fieret secundum potestatem primariam, cum secunda nihil det primae, non esset vere iudex secundum humanitatem ; sed quando secunda operatur, cum recipiat a prima, ratio iudicandi residet penes utramque : secunda enim recipit a prima. Ideo latio sententiae fiet a Christo secundum humanitatem. Sed quia Christus est Deus et homo, sententia eius non erit tamquam iudicis delegati, sed tamquam principalis. Et ideo ab ea propter utramque potestatem nullus poterit appellare.

Concedendae sunt igitur rationes ad utramque partem : primae, quia verum concludunt, quod iudiciaria potestas sit Christi secundum Divinitatem ; similiter ad oppositum, quia verum concludunt, quod sit Christi secundum humanitatem maxime quantum ad sententiae rationem. Robur tamen sententiae, ut dictum est, non principaliter est ex humanitate Christi, sed potius ex eius Divinitate.

PrevBack to TopNext