Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Christus in forma Divinitatis apparebit malis.

Secundo quaeritur de forma, in qua Christus apparebit ; et quaeritur, utrum in forma Divinitatis appareat malis.

Rationes principales

Et quod non : Isidorus dicit, et habetur ab Augustino: "In forma, in qua iudicatus est, videbunt eum, ut doleant ; in forma Divinitatis non videbunt, ne gaudeant".

Item, ratione videtur, quia lux illa est inaccessibilis oculis intellectus nostri secundum statum infirmitatis : ergo, si damnati surgent cum infirmitatibus et imperfectionibus, ergo inaccessibilis erit ipsis.

Item, Ioannis 17, 3 : "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, verum Deum". Ergo, cum videre Deum sit vita aeterna, et mali non sint habituri vitam aeternam, ergo non videbunt eum in forma Divinitatis.

Item, reprobi debent puniri et quantum ad rationem et quantum ad voluntatem ; sed quantum ad voluntatem Deum non poterunt amare : ergo nec quantum ad rationem videre.

Contra : Reprobi, qui noluerunt Christum credere esse Deum, tunc non dubitabunt ipsum esse Deum. Ergo Christi Divinitas erit eis manifesta cognitione certissima : ergo ipsam videbunt, non solum per speculum, sed per se ipsam.

Item, videtur quod debeant videre, quia reprobi debent terreri ad aspectum Christi ; sed quod summe terret est potestas Divinitatis et maiestas ; et quod ita sit, dicitur Matthaei 24, 30 : Veniet Filius hominis cum potestate magna et maiestate : ergo etc.

Item, nemo punitur perfecte ex amissione alicuius boni nisi illud cognoscat. Ergo, si reprobi debent puniri carentia visionis Dei, debet eis ostendi quantum bonum sit visio Dei ; sed hoc non potest scire nisi qui videt : ergo saltem in iudicio debent videre.

Item, quaero rationem quare non debent videre ? Si dicas ne gaudeant, sicut dicit Isidorus et Augustinus, contra : Omne quod recipitur in aliquo, est ibi per modum recipientis. Ergo, si habent oculos infirmos, lux vera potius contristabit quam delectet, sicut patet etiam in luce corporali.

Item, possibile est Deo separare in reprobis cognitionem a delectatione, sicut in iudicio in igne lucem a calore ; et si hoc, tunc videtur quod propter istam rationem non debeat dimittere. Item, secundum humanitatem apparebit blandus iustis et terribilis malis, quare non potest similiter facere secundum Divinitatem ?

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Augustinus et Isidorus et Magister in littera et etiam Hugo, De sacramentis, Patrem nullus de reprobis videbit in iudicio, sed omnes Filium, quia Filius hominis est, ut ab omnibus possit videri. Unde non apparebit malis in forma Dei.

Propter quod nota quod duplex est cognitio Divinitatis : una per signa et effectus, alia in sua forma et essentia. Dico ergo quod reprobi bene habebunt cognitionem de Christi Divinitate per signa certissima et per effectus manifestos cognoscent quod ipse est Deus omnipotens. Cognitionem autem quae est in propria forma, quae est per visionem apertam, hanc quidem non habebunt. Et prima ratio huius est, quia talis forma oninino est improportionalis oculis peccatoris et improportionalis oculis omnibus qui non sunt sublimati per gloriam vel per superabundantiam gratiae ; et quia reprobis non dabitur gratia, nec simpliciter nec ad tempus, ideo non videbunt.

Ratio autem quare non dabitur eis virtus quae faciat eorum aspectum habilem ad videndum illam lucem, est illa quam tangit Isidorus et Augustinus, quia si haberent oculum aptum, haberent summam delectationem, quam impossibile est esse et indecens in peccatoribus.

Ad rationes

1-3 : Ex his patent obiecta. Prima enim tria ostendunt quod habebunt cognitionem de Deo quantum ad maiestatem et bonitatem ; sed non ostendunt quod per speciem, sed sufficit quod per signa certa.

Ad aliud iam patet responsio quae sit ratio, quia scilicet sunt improportionales et impossibile est intelligere quod fiant proportionales et non gaudeant ; non sic est in luce creata, quia oculus est proportionalis per naturam et per infirmitatem non omnino efficitur improportionalis, sed tamen minuitur proportio, et ideo videt cum tristitia ; illa alitem lux cum tristitia videri non potest.

PrevBack to TopNext