Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum hora iudicii sit nota alicui creaturae.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Matthaei 24, 36 : "De illo autem die et hora nemo novit, neque angeli, qui sunt in caelo, neque Filius". Ergo videtur quod Christus non noverit : ergo multo minus noscunt alii.
Item, Ioannis 15, 15 : "Omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis" ; sed istud non notificavit Apostolis : ergo istud non novit etiam ipse Christus.
Item, Ioannis 16, 13 : "Cum venerit Spiritus Sanctus, ille docebit vos omnem veritatem" ; sed Spiritus adveniens illud non docuit Apostolos : ergo istud non est scibile ab aliqua creatura ; quia, si esset scibile, Spiritus Sanctus docuisset.
Item, Deus revelavit Prophetis multa et futura, diem autem et horam iudicii non expressit per aliquam prophetiam nisi solum per signa quaedam praeambula : ergo, cum Dominus illud non revelaverit Prophetis, videtur quod sibi soli reservaverit.
Contra : Christus non profecit nec potest proficere in scientia ; sicut supra dicitur libro tertio, distinctione decima tertia. Ergo, si unquam sciturus est, modo scit.
Item, de angelis videtur, Gregorius: Quid est quod non vident qui videntem omnia vident ? Ergo videtur quod illud videant.
Conclusio
Iudicii hora est nota toti Trinitati et homini assumto, sed ignota omnibus viatoribus; fortasse tamen aliquibus Angelis et Beatis nota est
Respondeo : Dicendum quod absque dubio hora diei iudicii est nota toti Trinitati et homini assumpto ; ignota est omnibus in statu viatorum existentibus.
Sed de hoc est contentio inter doctores, utrum nota sit angelis et animabus beatis. Quidam dicunt quod sic, quidam quod non. Sed certe, quid sit super hoc tenendum, magis docebit experientia pro loco et tempore quam nunc doceat scientia ; utrumque enim est possibile. Cum enim Christo soli communicata sit omnium scientia, non video quare angeli illud ignorare non possint, cum istud non sit de substantia gloriae ipsorum ; rursus, cum Deo sint familiares et nihil in huius rei scientia perdere possint, quare illud non congruat revelari. Non tamen est facile hoc definire. Unde, quia aliquae auctoritates Sanctorum videntur sonare quod angeli hoc norunt, aliquae quod ignorent, sane dici potest quod istud notum sit aliquibus angelis et Beatis, aliquibus ignotum ; et sicut dicitur circa incarnationis mysterium, sic et in illa parte standum est quod alicui creaturae hora iudicii nota sit.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod nemo novit, dicendum quod in illa auctoritate, sicut patet ex Glossa, non excluditur Filius naturalis, sed adoptivus ; nec excluduntur omnes Angeli, sed illi qui sunt inferioris ordinis ; nec excluduntur omnes homines, sed solum puri homines et viatores. Vel dicendum quod non noverunt, quia aliis non notificant, id est, non ostendunt se scire, sicut fovea dicitur caeca, non quia non videat, sed quia quqd habet in se aliis non ostendit.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod nota fecit omnia Apostolis Christus et Spiritus Sanctus, dicendum quod istud intelligitur de necessariis ad salutem.
Ad illud quod obicitur de Prophetis, dicendum quod Deus non revelavit illud Prophetis, quia non erat nobis utile nosse, sed perutile erat ignorare, tum propter nostram utilitatem, tum etiam propter istud quod dicitur Iacobi 2, 12 : Sic loquimini et sic facile, quasi per legem libertatis incipientes iudicari.