Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Christus apparebit reprobis in forma humanitatis gloriosa.

Tertio quaeritur de qualitate formae in qua apparebit Christus, utrum scilicet in forma gloriosa appareat reprobis.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia in primo adventu apparuit passibilis, quia adventus ille fuit in infirmitate, ergo, cum secundus adventus sit in virtute, ergo apparebit gloriosus.

Item, in iudicio apparebit talis qualem decet apparere ad confusionem inimicorum et laetitiam amicorum ; sed inimici maxime confunduntur in gloria et in exaltatione illius quem despexerunt, et e conversa amici laetantur : ergo apparebit in gloria.

Item, nulla erit in eo fictio, ergo talem osteridet formam qualem habebit ; sed habebit gloriosam : ergo ostendet reprobis gloriosam formam.

Contra : Matthaei 24, 30 : "Apparebit signum Filii hominis in caelo" ; hoc erit signum crucis. Ergo, cum crux sit signum infirmitatis, videtur quod appareat in infirmitate, non in gloria.

Item, Chrysostomus : Veniet in iudicio Christus, non solum vulnerum cicatrices, sed etiam ipsam mortem exprobratissimam otendens.

Item, ratione videtur, quia, sicut oculus spiritualis se habet ad lucem spiritualem, ita corporalis ad corporalem ; sed sic est quod oculus spititualis malorum non videt lucem spiritualem, quia est improportionalis ; ergo similiter, cum oculus non glorificatus sit improportionalis, non videbit claritatem corporis glorificati.

Item, si videbit, cum sensus exterior pascatur in contemplatione humanitatis sicut interior in contemplatione Divinitatis, videtur quod habeant delectationem ; sed non videbunt Divinitatem, ne delectentur : ergo nec humanitatem.

Item, quamvis Christus sit benignus secundum veritatem, tamen apparebit terribilis reprobis , sicut dicit Isidorus. Ergo pari ratione, quamvis sit gloriosus, tamen debet reprobis apparere ingloriosus.

Conclusio

Christus tam bonis quam malis apparebit in forma gloriosa, bonis quidem cum gaudio, sed malis cum confusione

Respondeo : Dicendum quod Christus apparebit in forma gloriosa, ut ostensum est, non tantum bonis, sed etiam reprobis ; et non erit differentia ex parte apparentis, sed ex parte recipientium. Boni enim recipient gloriosam formam cum gaudio et gloria, sed mali cum confusione et poena. Confundentur enim in aspectu eius et non poterunt eius sustinere vultum propter conscientiae remorsum et propter exspectationem ferendae sententiae contra eos ; sed econtra boni oblectabuntur.

Ad rationes

1-2. Ad illud quod obicitur, quod apparebit cum cruce et cicatricibus, dicendum quod sicut cicatrices in martyribus non sunt signum infirmitatis praesentis sed infirmitatis praeteritae, immo quantum ad gloriam et decentiam et pulcritudinem sunt signa victoriae et gloriae, sic in Christo intelligendum, quia illae cicatrices et crux signa erunt mortis vilissimae quam sustinuit ; sed tamen, quia apparebunt in excellentia gloriae, signum erunt gloriae tunc praesentis. Unde Chrysostomus dicit, Super Matthaeum, quod crux radiis solis erit lucentior, similiter et cicatrices.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod oculi eorum sunt improportionales, dicendum quod improportionales erunt per privationem sufficientis proportionis ; ideo retundentur visus et confundentur ; sed tamen non erunt omnino improportionales per defectum omnis proportionis. Nec est simile de luce spirituali, quia illa excedit multo plus oculum peccatoris quam lux corporis gloriosi oculum corporis passibilis.

Ad illud quod obicitur, quod videbitur terribilis et blandus, ergo similiter gloriosus et ingloriosus, dicendum quod non est simile, quia terribilis et blandus dicitur ad alterum ; unde benignum hominem potest homo aspicere ut terribilem, quia eum timet ; sed gloriosum et non gloriosum dicunt dispositionem a parte visibilis. Unde nisi fiat per deceptionem vel per miraculum et divinam virtutem, quae teneat oculos, sicut dicitur Lucae ultimo, 16 : Oculi eorum tenebantur, res talis videtur qualis est secundum veritatem.

PrevBack to TopNext