Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum corpora supercaelestia remunerabuntur.

Quantum ergo. ad primum proceditur sic, et ostenditur quod corpora supercaelestia remunerabuntur.

Rationes principales

Isaiae 30, 26 habetur ex textu et Glossa : "Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis sicut lux septem dierum", et Glossa ibi dicit, id est, sol et luna praemium sui laboris percipient.

Item, hoc videtur ratione, quia pronior est Deus ad praemiandum quam ad puniendum ; sed corporum supercaelestium, homine peccante, lux est diminuta , sicut dicit ibi Glossa : ergo, homine glorificato, debet augeri.

Item, ordo est in universo convenientissimus : ergo, lino meliorato quod et de perfectione universi, necesse est cetera meliorari quae sunt de eius constitutione ; sed corpora supercaelestia sunt de constitutione universi : ergo aut ordo corrumpitur, aut, si homo nobilitatur, necesse est ill magis nobilitari.

Item, habitatio debet congruere habitatori : ergo, si homo, propter quem factus est mundus, est nobilior factus, ergo et totus mundus : ergo et corpora mundi nobilissima.

Contra : Nihil quod perit remunerabitur ; sed caeli peribunt : ergo corpora supercaelestia non remunerabuntur. Minor patet ex Psalmo 101, 26 et ad Hebraeos 1, 10 : "Et : tu in principio" etc. ; et post : Ipsi peribunt.

Item, ratione videtur, quia nihil praemiatur nisi quod meretur, et nihil meretur nisi quod voluntarie servit, et nihil voluntarie servit nisi quod habet liberum arbitrium ; talia autem non sunt corpora supercaelestia : ergo etc.

Item, dupliciter contingit mereri ex opere : aut quia factum ex caritate, aut quia laboriosum ; per opus enim laboriosum meretur quis de congtuo ; sed. corpora supercaelestia non faciunt quidquam ex caritate nec moventur cum labore, quia dicit Philosophus quod moventtir sine labore et poena : ergo etc.

Item, cum duplex sit corporum superiorum proprietas, scilicet calor et lux, et serviant nobis quantum ad utramque, ergo remunerari debent quantum ad utramque : ergo, cum non remuneretur sol in calore nec luna in frigiditate, ergo nec debent remunerari in maiori lumine

Conclusio

Corpora caelestia aliquo modo praemiabuntur in augmento lucis et splendoris, quatenus homo praemiatur in illis

Respondeo : Dicendum quod tripliciter est aliquid remunerabile : primo modo, quod est aptum natum mereri, et hoc est liberum arbitrium ; alio modo, quod est ipsi merenti coniunctum, ut corpus humanum ; tertio modo, quod est ad ipsum ordinatum sicut ad obsequium. Secundum hoc praemiatur homo aliquando in se ipso, aliquando in corpore, aliquando ex eis quae sibi sunt utilia ; sic etiam praemiatur in se ipso, in corpore suo, et etiam in ipso mundo, qui eius est habitaculum. Unde dico quod corpora supercaelestia praemiari, non est aliud quam hominem praemiari in illis, quia Dominus totum mundum hominis amore faciet pulcriorem. Et ideo, quia propter hominem praemiantur corpora supercaelestia, secundum eam proprietatem praemiantur secundum quam sunt consona corporibus gloriosis ; haec autem est lux : et ideo in luce et splendore augebuntur et crescent, ut probant primae rationes.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod peribunt, dicendum quod ipse textus consequenter exponit : velut amictum mutabis eos, et mutabuntur ; ideo non dicuntur perire quia desinant, sed quia pulcriora efficiuntur et innovantur.

Ad illud quod obicitur, quod non habent voluntatem, dicendum quod ipsa non merentur proprie, sed homo meretur et in eis remuneratur.

Ad illud quod obicitur, quod non laborant, dicendum quod labor dicitur dupliciter : uno modo proprie, et sic dicitur opus poenale ; et hoc modo nec cqrpora supercaelestia nec Angeli boni laborant ; alio modo communiter, et sic dicitur labor quodcumque obsequium, secundum quem modum Angeli dicuntur laborare in vinea Domini et circa nos, quia nobis obsequuntur ; sic et corpora caelestia.

Ad ultimum, quare non remunerentur in calore, patet, quia in his proprietatibus debent remunerari, quae conveniunt corporibus nostris et faciunt ad gloriam nostram.

PrevBack to TopNext