Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum corpora supercaelestia quietabuntur.

Secundo quaeritur, utrum corpora supercaelestia quietabuntur.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia motus corporum super caelestium est propter continuam generationem ; sed omnis generatio est ordinata ad multiplicationem hominum ; et multiplicatio hominum ad perfectionem civitatis supernae : si ergo necesse est illam civitatem perfici, necesse est omnem generationem cessare : ergo et motum corporum supercaelestium, et sic etc.

Item, omnis motus est propter aliquem finem ; sed omnis motus ordinatus, nisi sit frustra, aliquando consequitur finem ; sed quod movetur propter aliquid, assecuto eo, quiescit : ergo, cum corporum supercaelestium motus sit huiusmodi, patet etc.

Item, nobilior dispositio est quies quam motus ; quod patet in Deo. Ergo, si mundus post resurrectionem erit in optima dispositione, omnia corpora in eo quiescent.

Item, hoc dicit ratio, non tantum fides, quod omnia propter hominem et ad opus obsequii sunt creata. Ergo omnia debent habere usum et actum convenientem humano obsequio ; sed homo incorruptibilis post resurrectionem non indiget obsequio variabili : ergo etc.

Contra : Corpora supercaelestia serviunt homini luce et motu : sed, quia luce serviunt, maiori luce remunerantur : ergo, cum serviant in motu, debent velociori motu remunerari.

Item, corpus orbiculare naturaliter est aptum ad motum ; sed per gratiam aptitudo naturaliter perficitur et non efficitur imperfecta ; sed unumquodque perfectius est quando est coniunctum suo actui : ergo corpora orbicularia actualiter movebuntur et continue.

Item nihil quod inest alicui secundum assimilationem ad Deum, semper debet per remunerationem privari ; sed corpora supercaelestia, ut dicit Commentator, moventur ut assimilentur Deo, et in ipso motu assimilantur : ergo etc.

Item, motus orbicularis per naturam est interminabilis ; sed Deus per gloriam non destruet naturam ergo motum corporum supercaelestium non terminabit ; et si hoc, ergo semper movebuntur.

Conclusiones

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Isidorus, et habetur in littera, quod "sol et luna post iudicium non tendent ad occasum, sed stabunt in ordine suo in quo creati sunt".

Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod in motu est duplicem finem considerare, scilicet finem intra, et iste dicitur terminus sive consummatio ; et finem extra, et iste est terminus intentionis, ut verbi gratia, cum lapis desursum ad terram descendit, locus terrae est finis qui est terminus intra ; sed quies in loco est finis qui est terminus intentionis. Dico ergo quod quidam motus sunt qui naturaliter habent utrumque finem, ut sunt motus recti ; quidam vero motus sunt qui habent alterum per naturam, ut puta finem intentionis, alterum vero habent solum ratione ipsius principii moventis, ut est motus circularis ipsius rotae quae volvitur ad acuendum cultellum. Quod enim rota quiescat modo vel post, non est determinatum, quia semper posset moveri, si esset qui posset et vellet movere ; sed quando cultellus factus est acutus, cum motus ille ordinaretur ad hoc, necesse fuit quietari vel frustra fieri.

Quoniam igitur motus corporum supercaelestium ordinatur ad complendum numerum electorum, et illum necesse est compleri ; ideo et motum terminari, quamvis per naturam non habeat terminum intra de se.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod remuneratur in luce, ergo debet remunerari in motu, dicendum quod non est simile, quia obsequium motus non ita competit corporibus Beatorum sicut obsequium luminis.

Ad illud quod obicitur, quod aptitudo naturalis est perficienda, dicendum quod verum est de aptitudine naturali quae est ad actum perfectionis ; sed quae est ad actum imperfectionis, non.

Ad illud quod obicitur de assimilatione, dicendum quod non assimilatur simpliciter, sed in causando ; et ideo ad tempus assimilatur in hoc.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod est naturaliter interminabilis, dicendum quod hoc est falsum, quia secundum intentionem naturae, quae est regulata secundum institutionem divinam, terminabilis est, licet non sit terminabilis ratione termini, qui respicit conditiones mobilis et spatii.

PrevBack to TopNext