Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Quia non in terra, sed in spatio aeris sedebit contra montem Oliveti. Obicitur enim tunc contra hoc de iudicandis, quia tota terra promissionis non posset capere omnes homines qui iudicandi sunt. Si dicas quod erunt in aere, contra : corpora damnatorum erunt ponderosa : ,ergo non erunt in aere. Si dicas quod erunt in aere electorum corpora ; cum damnati sint innumerabiliter plures, quomodo poterunt esse in terra ?

Respondeo : Dicendum quod credendum est in iudicio Dominum descensurum in eum locum unde ascendit, sicut colligitur ex textu Actuum 1, 11. Quod quaeritur, utrum descendat ad terram, credendum est ipsum in loco eminentiori esse futurum, unde ceteri poterunt videre ipsum. Si quaeras de multitudine, dici potest quod multi erunt in terra, et in parva terra innumerabilia millia hominum esse poterunt, quoniam constringentur ; nec intelligendum est quod ipsi omnes inter illam valliculam includantur, quia hoc est puerile, ut dicit Hieronymus, sed quod erunt ibi et in locis circumiacentibus ; et si necesse fuerit, electi erunt in aere per corporum agilitatem, et damnati etiam esse poterunt, divina suspendente virtute.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sol et luna obscurari dicuntur, non sui luminis privatione. Videtur enim male dicere, quia Rabanus, Super Matthaeum : Nihil prohibet, inquit, intelligere veraciter solem et lunam cum sideribus ceteris suo lumine privari, quomodo factum de sole constat tempore dominicae passionis. Item, ratione videtur, quia turbulentia est in mundo propter peccatum hominis, et corpora omnia debent ostendere se ad honorem divinum facta, et nihil innovatur nisi aliquo modo veterascat ; unde homo non glorificatur nisi resurgat. Si ergo in fine peccatum hominis excrescet et superbia antichristi super caelos ascendet in vituperium Dei, quamvis non possit vituperari, et illa corpora debent renovari : ergo totus mundus debet obscurari, tum propter peccatum hominis, tum propter contumeliam Dei, tum propter renovationem mundi : ergo male dicit in littera.

Respondeo : Dicendum quod hic non est contrarietas ; potest enim esse quod aliqua obscuratio in stellis accidet primo ; sed post renovationem ex praesentia corporis Christi et aliorum corporum erit obscuratio solum in apparentia vel etiam in comparatione ; et ita utrumque potest esse verum secundum diversa tempera, et utrumque satis probabile.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod magnus dicitur propter magna quae ibi fient. Quaeritur, quae sint illa magna quae fient tunc et signa quae praecedent.

Respondeo : Dicendum quod ita consuevit referri, quod primo die maria omnia exaltabuntur quindecim cubitis super excelsos montes, orbem terrae non affluentia, sed sicut nunc aequora faciunt. Secundo, omnia aequora prostenentur in imum profundi, ita quod vix queant humanis obtutibus aspici. Tertio, omnia maria redigentur in antiquum statum, qualia ab exordio creata fuerunt. Quarto, belluae omnes et omnia quae moventur in aquis congregabuntur et levabuntur super pelagus, more contentionis invicem mugientes, nescientque homines quid cogitent, sed tantum Deus. Quinto, omnia volatilia caeli congregabuntur in campis, unumquodque genus in ordine suo ; eodem modo volucres invicem plorantes erunt, non gustantes neque bibentes, sed adventum iudicis timentes. Sexto, flumina ignea surgent ab occasu salis contra faciem firmamenti usque ad ortum corruentia. Septimo, errantia sidera et stationaria omnia spargent ex se igneas comas, qualiter in cometis apparet signum orbi cum habitatoribus suis. Octavo, terrae motus erit magnus, ut nullus homo possit stare et nullum animal, sed solo prosternentur omnia. Nono, omnes lapides, tam parvi quam magni, scindentur in quatuor partes, et unaquaeque pars collidet alteram partem, nescietque homo sonum illius nisi solus Deus. Decimo die, omnia ligna silvarum et olera herbarum sanguineum fluent rorem. Undecimo, omnes montes et colles et omnia aedificia humana arte constructa in pulverem redigentur. Duodecimo, omnia animalia terrae venient ad campos de silvis et montibus rugientia et mugientia, non gustantia neque bibentia. Tertiodecimo die, omnia sepulcra ab ortu solis usque ad occasum patebunt, cadaveribus surgentibus, usque ad horam sepulcri finalis, id est diem iudicii. Quartodecimo die, omne humanum genus quod inventum fuerit de habitaculis descendet velociter, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Quintodecimo die, homines morientur, ut resurgant cum mortuis longe ante defunctis. Haec utrum ita se habeant, Deus novit.

Dub. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod lux solis erit septempliciter, id est sicut lux septem dierum. Videtur enim male dicere, quia lux solis tunc non excedebat lucem quam modo habet, tantum quantum sol excedit lunam, quia, si luna luxisset sicut nunc sol, certe non fuisset nox : ergo, si debet semper proportio servari in corporibus mundi, ergo male exponit, cum dicit : Erit, sicut fuit in prima conditione.

Respondeo : Dicendum quod sicut dicit similitudinem, non quantitatem, pro eo quod amplior lucis quantitas erit post quam ante, quia omnia debent meliorari, homine meliorato ; et homo erit melior in caelo post resurrectionem quam erat in paradiso ante peccatum. Unde per illud quod dicit septempliciter intelligitur quod augmentabitur usque ad perfectam additionem.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non erit vicissitudo diei et noctis. Videtur enim male dicere, quia, si haec luminaria facta sunt propter diem et noctem, sicut dicitur 1, 14 Genesis, ergo, cessante nocte, debet cessare luminare quod factum est ut praeesset nocti.

Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur quod luna facta est ut praeesset nocti, non assignatur ratio productionis substantiae, sed paucitatis luminis, ut esset tantum quod compateretur noctem, secundum substantiam vero factum propter perfectionem universi. Et quoniam non erit tunc nox, sed dies perfecta, dabitur lunae luminositas competens diei, qualis est luminositas solis ; et solis luminositas crescet usque ad perfectum diem.

Dus. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Significat, his qui tunc erunt in aeterna beatitudine, nullum lucis usum praestare. Videtur enim male dicere, quia omnia facta sunt propter hominem : ergo ; si nullam fadent homini utilitatem, frustra erunt : ergo, si nihil est tunc frustra, non debent remanere.

Respondeo : Dicendum quod hoc erit ad gloriam electorum. Sicut enim gloria est regi habere plurimas cameras in palatio et pulcram coquinam, quamvis non ingrediatur, sic electis erit gloria et honor quod non solum aula paradisi et caelum empyreum sit pulcrum, sed etiam quod caelum sidereum et antiquum habitaculum.

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Isidorus: Non veniet ad occasum nec sol nec luna, ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce eorum. Videtur enim male dicere, quia impii sunt in medio terrae vel circa medium, alioquin non sunt in imo ; immo, quia quaelibet superficies terrae est superior respectu medii, ergo sicut non vident solem, cum est in nostro hemisphaerio, ita non vident, cum revolvitur per illud.

Respondeo : Dicendum quod non est intelligendum quod infernus sit sub terra quasi sit in alia superficie terrae nobis opposita, cui nos sumus inferiores sicut et ipsa nobis ; sed intelligendum est infernum esse sub terra ; verumtamen possibile est quod infernus habeat aliquod amplum os, et si sol revolveretur, possibile esset quod aliquando eis beneficium lucis praeberet ; et pro tanto loquitur Isidorus.

PrevBack to TopNext