Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum innovabuntur plantae et animalia bruta.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia quae sunt propter hominis necessitatem, homine de necessitate transeunte, debent et ipsa transire ; sed plantae et animalia sunt huiusmodi, quia propter hominis cibum : ergo etc.
Item, omnia quae innovabuntur, habent formam perfectivam ordinatam ad incorruptionem ; sed plantae et animalia non habent animas. incorruptibiles : ergo etc.
Item, si innovantur, aut ergo omnia, aut quaedam. Si omnia, tunc omnes plantae quae fuerunt ab initio et omnia animalia occuparent centum tales mundos : ergo oporteret mundum dilatari. Si quaedam in.novantur, quaedam non, quaero : quae sunt illa quae innovantur ? Et non videtur esse maior ratio de uno quam de alio.
4. Item, innovatio est eiusdem secundum substantiam ; sed forma substantialis bruti corrumpitur : ergo, si iterum generetur, erit novae rei formatio, non innovatio.
Contra : Caeli ornatus innovabitur, ut patet in corporibus supercaelestibus : ergo pari ratione ornatus terrae ; sed ornatus terrae sunt plantae et animalia : ergo etc. Alioquin, si non innovabuntur, ergo remunerabitur terra sine ornatu, et ita imperfecte : ergo etc.
Item, corpora supercaelestia et elementa serviunt homini, et ideo remunerantur ; sic plantae et animalia serviunt et magis serviunt, quia praestant cibum, et magis laborant in serviendo, quia dant suam substantiam et moriuntur : ergo magis sunt renovanda.
Item, plantae et animalia sunt ad laudem Dei, ut patet, quia in Psalmo [148, 9] invitantur ad laudandum Deum. Ergo, si laus Dei post iudicium non debet minui nec decrescere, sed augeri, ergo non debent cessare plantae et animalia.
Item, quae sunt de perfectione universi, non debent cessare ; sed plantae et animalia sunt huiusmodi : ergo etc. Prima patet, quia tunc universum erit perfectius. Secunda patet, quia nunc superfluerent, si non essent de perfectione ; et praeterea, sunt creata inter opera sex dierum, in quibus mundus est constitutus ante hominis lapsum.
Conclusio
Plantae et animalia non innovabuntur
Respondeo : Dicendum quod plantae et animalia non innovabuntur, propter hoc quod ultima eorum perfectio est corruptibilis per naturam, et ortum et radicem habet a materia ; unde non sunt idonea ad vivendum sive durandum aeternaliter. Formae autem corporum supercaelestium sunt incorruptibiles omnino, similiter formae elementorum incorruptibiles sunt secundum totum et secundum partem, quantum est in se, quia sunt corpora simplicia : unde quod corrumpantur, hoc est per actionem venientem ab extrinseco : et ideo, remota illa actione, remanent incorruptibiles.
Ex hoc patet quod plantae et animalia non sunt ad ornatum terrae, sed ad hominis obsequium, nec ad Dei laudem nec ad universi perfectionem, nisi secundum statum eum qui est corruptibilis et variabilis ; et ideo non oportet innovari. Unde terra habebit alium ornatum, nec oportet quod multiformis sit, immo ipsa uniformitas erit ei in ornatum.
Ad rationes
1-4. Et ex hoc patet primum, quia caeli ornatus naturaliter est dispositus ad incorruptionem. Similiter homini non convenit eorum obsequium post resurrectionem, sicut obsequium solis et lunae ; et ideo non remunerantur. Similiter sunt ad laudandum Deum secundum statum infirmitatis ; quando ipse in se non est manifestus ; sed, cum in se cognoscetur sufficienter, in se laudabitur, nec oportet ad hoc esse multitudinem creaturarum. Similiter sunt de perfectione universi quatenus est habitaculum hominis viventis animaliter, sed post spiritualis effecti, non ; et ideo concreata sunt homini, quia homo alimoniis indigebat ; et praeterea, Deus eum peccaturum esse praesciebat.
Ad illud vero quod obicitur, quod nobilius est magis est de perfectione universi, dicendum quod habere esse nobilius, hoc est dupliciter : vel quia permanentius, et quo sic est, magis est de integritate universi ; vel nobilius, quia completius, et hoc non magis est de integritate universi, nisi cum perfectione completionis habeat incorruptionem durationis ; hoc enim ipso quod corruptibile, non est de perfectione.
Ad illud quod ultimo obicitur de differentiis, dicendum quod istud non oportet, quia divisio generis in differentias has est secundum statum. Potest nihilominus dici quod homine innovato, omnes differentiae quae spectant ad completionem eius salvantur, ut corporeum, animatum, sensibile, rationale ; aliae differentiae, inanimatum, insensibile, irrationale, dicunt perfectionem coniunctam imperfectioni. Unde distinguendum quod differentiae quaedam sunt perfectivae simpliciter, quaedam perfectivae cum diminutione. Et sic solvendum est illud, quia primae sunt de perfectione universi simpliciter, secundae vero solum secundum statum.