Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit beatitudo.
Rationes principales
Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod beatitudo sit bonum creatum : Quia beatitudo est perfectio Beati ; sed omnis perfectio creaturae est creata, quia Deus nullius est forma perfectiva : ergo beatitudo est bonum creatum.
Item, omne creatum, quod non est transcendens, ut ens et unum, est alicuius generis determinati ; sed beatitudo est bonum creatum, ut probatum est, et non est transcendens, eo quod in paucissimis reperitur : ergo etc.
Item, quod est generis determinati et est in aliquo, ita quod sine eo res potest esse, est in genere accidentis ; sed beatitudo est huiusmodi : ergo est in genere accidentis.
Item, omne bonum generis determinati, secundum quod homo denominatur qualis, et quod est perfectio ipsius animae, est in prima specie qualitatis, quae est habitus et dispositio ; sed beatitudo est bonum creatum et generis determinati, ut probatum est, et perficit naturam ; hoc constat : ergo etc.
Contra : Quod non sit bonum creatum, videtur, quia beatitudo satiat nostrum appetitum ; sed nihil satiat animae humanae appetitum nisi sola Trinitas, quia, cum sit nata capere Deum, nihil minus Deo ipsam implet : ergo etc.
Item, beatitudo est finis ultimtis ultra quem non est finis alius ; sed finis universalis est solum bonum increatum, sicut principium primum : ergo etc.
Item, quod non sit generis determinati, videtur, quia, ut dicit Boethius, beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus. Ergo complectitur omne bonum ; sed omne bonum in pluribus generibus determinatur, non in uno : ergo etc.
Conclusio
Beatitudo sumta pro obiecto beatificante est bonum increatum, sumta vero pro forma animam informante est bonum creatum
Respondeo : Dicendum quod beatitudo est finis satians nostrum appetitum. Satians autem nostrum appetitum est dupliciter : vel sicut obiectum vel sicut informans. Satians nostrum appetitum sicut obiectum solus Deus est, ad quem capiendum humana anima ordinatur. Satians autem sicut informans est ipsa influentia Dei in animam, quae est ipsa deiformitas et satietas.
Secundum hoc nomen beatitudinis commune est secundum prius et posterius ad beatitudinem increatam, quae est finis satians ut obiectum, et ad creatam, quae est satians ut informans ; et per prius dicitur de beatitudine increata, per posterius de creata, quia non satiat influentia obiecti nisi propter obiectum.
Ad rationes
1-2. Et ex hoc patet primum, quia Beda et Augustinus loquuntur de obiecto satiante ; similiter de fine qui terminat intentionem, et non de fine qui informat.
Ad illud quod obicitur, quod non est generis determinati, dico quod immo. Quod obicit, quod est status continens omnia bona, dico quod complecti omnia bona, hoc potest esse dupliciter : vel secundum veritatem vel secundum aequivalentiam. Secundum veritatem non oportet quod omnis generis bonum contineat ; continet tamen secundum aequivalentiam, quia continet tantum bonum quod sufficit et aequivalet, immo praeponderat omni bono ; et tale non potest esse generis determinati.
Ad illud quod obicitur, quod nobilior est perfectio substantialis, dicendum quod istud est verum quantum ad primum esse, non tamen quantum ad esse secundum sive bene esse, immo accidentalis forma est perfectio ipsius compositi quantum ad bene esse, sicut patet de colore et odore in rosa. Aliter potest dici quod accidens est duplex. Quoddam namque est quod causatur ex principiis subiecti, et tale ignobilius est substantiali forma, pro eo quod ab ipsa habet originem ; quoddam, quod causatur a superiori, et tale potest esse nobilius, pro eo quod dirigit et coniungit. Et quia beatitudo iungit animam summo Deo, ubi est terminatio omnis appetitus, et ortum habet a Deo, non ab anima, ideo patet illud.
Ad illud quod quaeritur, cuius generis sit, dicendum quod beatitudo creata non dicit actum pure, quia constat quod actus gloriosus ab aliquo habitu procedit ; nec dicit habitum pure, quia dicit perfectionem summam, quae est in actu continuo : ideo necesse est quod dicat habitum ut actum sive in actu, sicut si diceret scientiam, quae semper est in considerando. Quia vero principalius dicit habitum et deiformitatem, ideo, etsi dicat rem duplicis generis, tamen principalius generis qualitatis. Et est exemplum, quia figura dicit dispositionem qualitatis in quantitate, principalius tamen dispositionem ; unde dicit qualitatem in quantitate et est in genere qualitatis. Similiter intelligendum est in proposito.