Quaestio 2
Quaestio 2
Qualiter beatitudo sit appetibilis.
Secundo quaeritur, qualiter beatitudo sit appetibilis ; et quaeritur, utrum omnes appetant beatitudinem veram.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Boethius : "Inserta est mentibus hominum veri boni cupiditas" ; sed verum bonum est quod nos beatos vere efficit : ergo omnes appetunt beatitudihem veram.
Item, Philosophus dicit quod "omnia bonum exoptant" ; aut ergo exoptant bonum quodcumque, aut bonum quod sufficit. Non quodcumque, quia, si quodcumque, tunc processus est in infinitum : constat ergo quod bonum quod sufficit. Sed nullum bonum est sufficiens implere animam humanam nisi beatitudo vera : ergo omnes homines appetunt beatitudinem veram.
Item, quod homo appetat beatitudinem, aut hoc est naturale aut deliberationis. Si deliberationis, ergo potest appetere contrarium, scilicet miseriam ; cuius contrarium dicit Augustinus, in III De libero arbitrio : ergo appetit appetitu naturali. Sed natutalis appetitus est communis omnibus et perpetuus : ergo, si talis est appetitus beatitudinis, patet etc.
Item, unumquodque perfectibile naturaliter, appetit suam perfectionem ; sed anima humana nata est perfici beatitudine vera : ergo omnis anima appetit beatitudinem veram.
Contra : Invisa possuinus diligere, incognita nequaquam, ut dicit Augustinus ; sed multi sunt qui ignorant quid sit et ubi sit beatitudo vera ; quod patet, quia ponunt beatitudinem in divitiis et honoribus : ergo et beatitudinem veram non appetunt.
Item, "peccatum est, spreto Bono incommutabili, rebus commutabilibus adhaerere" ; sed beatitudo est Bonum incommutabile : ergo omnis peccator beatitudinem veram spernit, ergo nullus appetit. Si dicas quod spernit appetitu deliberativo, sed appetit naturali, hoc nihil est, quia quod naturale est, non assuescit in contrarium. Ergo nunquam per assuefactionem spernere poterit.
Item, beatitudo aut appetitur propter se aut propter aliud. Si propter aliud, ergo non appetitur ut beatitudo, quia illud facit beatum in quo finis constituitur : appetitur ergo ab omni, a quo appetitur, propter se. Sed multi sunt qui fruuntur utendis et utuntur fruendis : ergo multi sunt qui veram beatitudinem non appetunt propter se : ergo nec appetunt.
Conclusio
Omnes homines beatitudinem veram appetunt naturaliter
Respondeo : Dicendum quod duo sunt quae faciunt appetitum, scilicet convenientia et indigentia. Quoniam igitur anima rationalis creata est ad Dei imaginem et similitudinem et facta est capax boni sufficientissimi, et ipsa sibi non sufficit, cum sit vana et deficiens : ideo dico quod veram beatitudinem appetit naturaliter.
Ad rationes
1-3. Ad illud ergo quod obicitur in contrairum, quod multi ignorant veram beatitudinem, respondent aliqui quod ante appetitum deliberativum oportet cognitionem praecedere, sed non appetitum naturalem. Sed hoc nihil est, quia sicut in nobis est duplex amor, naturalis et deliberativus, sic similiter et duplex cognitio : ergo sicut deliberativa cognitio deliberativum amorem praecedit, sic naturalis naturalem.
Et propterea dicendum quod sicut duplex est instinctus ad bonum, scilicet in. generali et in speciali, sic et duplex appetitus. Et dictamen boni in generali venit a cognitione naturali, et quantum ad hoc non est error ; sed dictamen in speciali illius vel illius non est omnino ab habitu naturali, sed per assumptionem factam a ratione deliberante, et circa hoc est error. Similiter et de appetitu intelligendum. Omnes ergo habent appetitum beatitudinis verae in generali et habent cognitionem in generali. Omnes enim credunt quod beatitudo sit bonum quod sufficit et omnes istud appetunt. In speciali vero, quando assumit : hoc sufficit, scilicet honor vel pecunia, errat cognitio et declinat affectio. Et est simile de eo qui vult emere aurum et crepit hoc frustum aurichalci esse aurum et frustum auri credit esse aurichalcum. Si quaeras ab eo in generali, quid velit emere, respondet : aurum. Si quaeras, quod frustum vult emere, respondebit quod hoc, demonstrato aurichalco. Similiter, si ab avaro quaeras, utrum appetat beatitudinem veram et velit habere, respondebit quod sic : Si quaeras, quid velit, utrum paradisum vel denarium, respondebit : denarium. Et huius ratio est, quia hic credit sufficientiam, ibi non.
Si quaeras : quomodo cognovit in generali ? dico quod innata est illa cognitio. Si quaeras : per quid ? dico quod sufficientiam cognoscit per indigentiam. Si opponas, quod privatio non est via cognoscendi habitum, dicendum quod est quaedam indigentia omnino privans, quaedam disponens et inclinans ; et haec est ratio cognoscendi. Unde, si materia necessario haberet potentiam cognoscendi, cognosceret utique formam ad quam inclinatur et disponitur ; sic anima sufficientiam per suam indigntiam. Posset tamen dici quod cognitio beatitudinis et multarum rerum naturalium, ut puta iuris naturalis, nobis innata est. Et si anima dicatur creata esse ut tabula rasa, hoc intelligitur solum quantum ad species et similitudines quas acquirit per sensus. Vel dicatur tertio modo, sicut in primo libro dictum est de caritate, quomodo cognoverit eam qui non habet, et tamen sine receptione speciei a sensibus. Quilibet istorum modorum multum est probabilis. Alia duo patent.