Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Baptismus sanguinis saltem sit sacramentum.
Tertio quaeritur de horum convenientia ; et cum Baptismus aquae sit Baptismus et sacramentum, quaeritur utrum Baptismus sanguinis saltem sit sacramentum.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia supra, distinctione tertia, dicit Magister quod "Sacramentum Baptismi celebratur tantum in aqua, non in aliquo alio liquore". Sed sanguis non est liquor eiusdem speciei cum aqua : ergo etc.
Item, sacramentum est signum expressivum eius quod fit interius ; sed sanguis potius corpus inficit quam purificet : ergo, cum interius anima non inficiatur, sed purificetur, Baptismus sanguinis non est sacramentum.
Item, sacramentum Novae Legis efficit aliquid sive confert aliquid interius aliquo modo ; sed sanguis exterior et persecutio exterior non efficit interius, sed potius recipit bonitatem ab interiori : ergo etc.
Item, omne sacramentum est institutum, quia ex institutione significat ; hoc autem non est institutum : ergo non est sacramentum.
Contra : "Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma" ; sed hoc est in martyrio, quia est signum gratiae invisibilis in corde et manifestatur amor Dei per sanguinis effusionem : ergo etc.
Item, super illud ad Romanos 5, 14 : "Qui est forma futuri", Glossa : "De latere Christi dormientis fluxerunt omnia sacramenta, ex quibus formatur Ecclesia" ; et hoc dicit, quia inde fluxerunt sanguis et aqua. Ergo videtur quod ita accedit ad rationem sacramenti sanguis sicut aqua.
Item, "quod participat nomen speciei participat nomen generis" ; sed martyrium sive effusio sanguinis dicitur Baptismus : ergo de.bet dici sacramentum.
Conclusio
Baptismus sanguinis non est Sacramentum
Respondeo : Dicendum quod Baptismus sanguinis non est sacramentum, quia deficiunt ei omnia quae sunt de ratione sacramenti, scilicet repraesentatio ex similitudine, significatio ex institutione, sanctificatio ex verbi prolatione, quorum quodlibet deficit, ut in opponendo tactum est et inspicienti patet : et ideo sacramentum non est.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod est invisibilis gratiae visibilis forma, dicendum quod ratio ista est truncata et supplenda est, sicut Magister supplevit, supra, distinctione prima : "ita quod similitudinem gerat et causa existat", quorum utrumque deficit in proposito.
Ad illud quod obicitur, quod sacramenta dicuntur profluxisse, dum profluxit sanguis et aqua, dicendum quod sanguis et aqua non significabant sacramentum eiusdem generis, sed diversa ; nam aqua praesignabat sacramentum Baptismi et sanguis sacramentum Eucharistiae, ubi vere est sanguis Christi ; et ideo non oportet quod verum sacramentum Baptismi sit in sanguine, quia Dominus non instituit in sanguine sacramentum purgationis, sed cibationis et refectionis, iuxta illud Matthaei 26, 28 : "Hic est calix sanguinis" etc.
Ad illud quod obicitur, quod participat nomen speciei etc., dicendum quod verum est, secundum quod Baptismus nominat speciem sacramenti ; et hoc quidem facit, dum accipitur pro signa visibili. Sed Baptismus non tantum dicitur ablutio exterior, sed etiam purificatio interior ; et haec non est species sacramenti, quoniam haec est non tantum in Baptismo fluminis, sed etiam flaminis et sanguinis. Unde, quia uterque purificat, ideo non absurde uterque Baptismus dicitur, et hoc auctoritate sacrae Scripturae ; nam Lucae 12, 50 de Baptismo martyrii dicitur : "Baptismo habeo baptizari" etc. ; et de Baptismo flaminis habetur Actuum 1, 5 : "Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies".
Ad illud quod quaeritur : quare martyrium dicitur Baptismus sanguinis etc., dici potest quod in martyrio ponitur vita carnis, et vita illa in sanguine est, secundum quod dicitur in lege Moysi. Vel dicendum quod hoc dicitur quia omne genus martyrii ibi habet finem. Nam ab omnibus aliis legimus Sanctos interdum liberatos praeterquam a poena gladii.
Si quaeratur ratio huius, potest dici quod hoc genus poenae est a mala volunta hominis immediate, sed alia genera poenarum sunt a creaturis operantibus naturaliter ; et quoniam martyr Deo obtemperat, congruum est ut ei ad manifestationem divinae bonitatis et in testimonium suae virtutis obtemperent cetera operantia per naturam. Mala autem voluntas contra Deum nititur et Domino resistere vult et iusto Dei iudicio sinitur male agere, cum vult ; et ideo nec est congruum, ut martyri subiciatur nec quod a malo prohibeatur. ldeo Deus ceteros martyres huic poenae subiacere disposuit, ut nullus evadat ; magis enim congruebat de hac quam de alia. Vel, quia ab hac Unigenitum non eripuit, quid mirum est si alios non eripit, ne forte servus videatur maior Domino suo ? Prima tamen ratio videtur melior.
Ad illud quod obicitur ultimo, quod Magister tantum ponit tria et Damascenus novem, dicendum quod Magister non agit hic nisi de Baptismo qui purificat ; et hunc comprehendit sub triplici differentia. Damascenus autem accipit differentias Baptismi et quantum ad purificationem et quantum ad significationem ; ideo ponit novem, quorum sic potest patere sufficientia. Nam baptismata particularia ad significationem fuerunt ante Legem Novam, in Lege autem Nova ad purificationem. Prima quatuor sunt secundum quatuor quae praefigurantur in Baptismo. In Baptismo enim est aqua, est Spiritus, est passionis virtus et quarto baptizandi actus. Quantum ad aquam praecessit figura in baptismo diluvii, secundum quod dicitur 1 Petri 3, 21 : "Quos nunc similis formae salvos facit Baptisma". Praemiserat enim quod in diluvio octo animae salvae iactae sunt per aquam. Quantum ad aquam et Spiritum, in baptismo maris rubri ; de quo dicit Apostolus, I ad Corinthios 10, 2, "quod omnes baptizati sunt in nube et in mari", et nubes illa erat ignea, in quo significatur Spiritus Sancti gratiae efficacia. Quantum ad virtutem passionis praefiguratur in baptismo Legis, ubi erat aspersio per aquam lustrationis ; et erat cinis vitulae rufae, in cuius vitulae occisione significabatur passio Christi, ut aqua lustrationis, habens vim ab illo cinere, significet Baptismum habere virtutem a passione Christi. Et de hoc baptismate habetur saepe in Lege et ad Hebraeos 9, 13 : "Cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificabat ad emundationem." Quantum ad actum baptizandi, in baptismo Ioannis, ubi immergebatur quis in nomine venturi, in quo praecessit expressa figura quantum ad actum. De hoc baptismate dicitur Matthaei 3, 1 et Lucae 3, 16, Marci 1, 8 et Ioannis 1, 26. Et sic quantum ad significationem sunt quatuor.
Quatuor autem sunt quantum ad purificationem. Est enim purificatio a culpa, et sic baptismus poenitentiae ; et a culpa et poena satisfactoria, et sic Baptismus aquae ; et a sequela, et sic baptismus in linguis igneis ; et ab omni miseria, et sic Baptismus sanguinis. Et sic patet quod in Lege Nova sunt quatuor purificantia, et in Lege ante Novam sunt quatuor significantia. Et medium iungens haec illis fuit Baptismus quo baptizatus fuit Christus, ubi collata est vis regenerativa aquis et Spiritus in columbae specie descendit de caelis. Et sic patet quod in. universo sunt novem et non plura nec pauciora baptismata. Patet etiam quare Magister tantum tria enumerat, quia solum de his loquitur quae sunt ad Baptismi efficaciam quoad purgationem a culpa.