Quaestio 2
Quaestio 2
Quis Baptismus sit dignior, utrum Baptismus aquae vel sanguinis.
Secundo quaeritur de praeeminentia istorum, et quaeritur, quis Baptismus sit dignior, utrum Baptismus aquae vel sanguinis.
Rationes principales
Et quod aquae, videtur : Quia Damascenus distinguit novem genera baptismatum, ascendendo gradatim, et in ultimo ponit Baptismum aquae sive fluminis. Ergo, si gradatim ascendit, sicut patet in aliis differentiis, videtur quod illud, quod ultimo ponit, est perfectius ; sed ultimo ponit Baptismum aquae : ergo etc.
Item, Baptismus aquae habet efficaciam a passione Christi, sed Baptismus sanguinis a passione martyris ; sed maior et nobilior est passio Christi et eius virtus quam passio martyris et eius virtus : ergo maior est efficacia Baptismi aquae quam Baptismi sanguinis : ergo Baptismus aquae nobilior.
Item, Baptismus aquae tribuit gratiam gratum facientem, per quam acquiritur aurea ; sed Baptismus sanguinis ducit ad aureolam, quae est accidentale praemium : ergo, si praemium substantiale praecellit accidentale, ergo Baptismus ordinatus ad meritum substantiale et praemium praecellit alium ; et sic etc.
Item, remedium illud, quod plures curat et a pluribus morbis et periculosioribus sanat, melius est et utilius ; sed Baptismus aquae plures personas sanat et a pluribus morbis quam Baptismus sanguinis, quia ab omni. culpa tam mortali quam veniali : ergo est remedium melius et utilius, ergo nobilius.
Contra : Iudicum 6, 25 super illud : "Tolles taurum" etc., Glossa : "Baptismus in sanguine puriores facit quam Baptismus in aqua". Sed Baptismus ille est perfectior qui facit puriorem : ergo Baptismus sanguinis est perfectior et nobilior Baptismo aquae.
Item, Damascenus dicit quod "Baptismus sanguinis est valde bonus et venerandus, quia secundis sordibus non inquinatur". Sed Baptismus aquae secundis sordibus inquinatur : ergo Baptismus sanguinis est perfectior et nobilior Baptismo aquae.
Conclusio
Et in liberando a malo et in ordinando ad bonum baptismus sanguinis excedit intensive baptismum fluminis, sed exceditur extensive
Respondeo : Dicendum quod dignitatis praeeminentia in his Baptismatibus conspicitur ex consideratione effectuum eorumdem. Utriusque autem effectus, scilicet sanguinis et fluminis, est et in liberando a malo et ordinando ad bonum ; et utroque modo se habent sicut excedentia et excessa. Nam maior effectus sive efficacia in liberando a malo potest esse vel extensive vel intensive. Si extensive, Baptismus aquae excedit, quia plures personas liberat et a pluribus morbis, quia a peccato mortali et veniali. Baptismus autem sanguinis liberat paucos et solum a veniali liberat, a mortali non, quia praesupponit caritatem ; aliter nihil valeret ad salutem. Similiter in ordinando ad bonum maior potest excessus attendi dupliciter : ut extensive aut intensive. Si extensive, sic praecellit Baptismus aquae, quia dat gratiam gratis datam, scilicet characterem, et gratiam gratum facientem, quae disponit ad gloriam et praemium essentiale. Baptismus autem sanguinis gratiam gratum facientem non tribuit, sed consummat ; nec tribuit characterem, per quem distinguitur anima et praeparatur ad gratiam.
Utroque modorum praedictorum Baptismus sanguinis excedit intensive sicut exceditur extensive. Nam efficacius et melius liberat a malo et culpae et poenae, quia omnem resecat et secundum potentiam et secundum actum. Similiter efficacius ordinat ad bonum, quia statim introducit in gloriam et perfectionem, et gloriosiorem hoc Baptismo baptizatus consequitur palmam. Respondendum est igitur ad quaestionem praedictam quod se habent sicut excedentia et excessa. Si tamen quaeras quod magis praecellat, credo quod Baptismus martyrii, sicut ostendunt rationes inductae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Damascenus ultimo loco ponit Baptismum aquae, breviter respondendum quod non ponit ultimo propter hoc quod sit dignior, sed quia est in intentione tractandi principalior et quia nomen Baptismi magis proprie habet, quia mundat et interius et exterius.
Ad illud quod obicitur, quod Baptismus aquae habet efficaciam a passione Christi : ergo etc., dicendum quod argumentum illud deficit dupliciter. Primo, quia passio Christi non operatur ibi secundum totam suam virtutem. Secundo, etiam quia Baptismus martyrii efficaciam habet a passione Christi ; nullum enim martyrium efficax est nisi per illam. Unde Apocalypsis 7, 14 scribitur de martyribus : "Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni", non tantum in suo, sed etiam Agni. Ratio autem quare efficaciam habet maiorem, est, quoniam in Baptismo sanguinis amplior et plenior est imitatio et professio passionis Christi quam in Baptismo aquae. Nam ibi est professio verbo et signo sine actu, hic autem non solum signo et actione, sed et passione. Unde in Baptismo aquae mors significatur, hic autem suscipitur ; unde quia expressior est ibi fidei professio, ideo efficacior. Un de Augustinus, loquens ad Fortunatum de comparatione horum Baptismatum, dicit : Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, Martyr coram persecutore. Ille post professionem aspergitur aqua, hic aspergitur sanguine. Ille manus impositione Pontificis accipit Spiritum Sanctum, hic templum efficitur Spiritus Sancti. Et ita patet quod illud praecellit.
3-4. Ultima duo non probant quod sit efficacius simpliciter, sed quod ad plura, quia ad gratiam gratum facientem et contra mortem culpae ; hic autem, quamvis non det gratiam, tamen ipsam consummat. Quamvis enim Baptismus sanguinis non auferat culpam, aufert tamen omnem possibilitatem ad culpam ; et hoc maioris est perfectionis quam delere culpam et dimittere possibilitatem ad culpam, immo inclinationem.