Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de gloria spiritus, in qua consistit prima stola. Hic agit de gloria corporis, in qua consistit stola secunda. Dividitur autem haec pars in tres partes, secundum tria quae determinat. Primo enim ostendit quod in resumptione corporum erit augmentum gloriae. Secundo vero determinat modum per quem gloria spiritus augebitur, ibi: Si quem movet, quid opus sit. Tertio determinat quale corpus reddetur animae beatae, scilicet spirituale, non animale ; et hoc facit ibi : Proinde, cum hoc corpus iam non animale etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus