Quaestio 6
Quaestio 6
De differenti participatione beatitudinis, utrum scilicet omnes habeant aequalem beatitudinem.
Sexto quaeritur, de differenti participatione beatitudinis ; et quaeritur, utrum omnes habeant aequalem beatitudinem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Ex textu Matthaei 20, 9, ibi dicitur quod omnes acceperunt singulos denarios, et quod Dominus tantum dedit novissimo quantum primo. Et Glossa dicit I ad Corinthios 15, 41, super illud : Stella differt a stella : Eumdem denarium Paterfamilias dedit omnibus qui operati sunt in vinea ; quo utique aliquid significatur quod omnes communiter habebunt. Sed illud non, est nisi beatitudo : ergo etc.
Item, Augustinus: In dispari claritate erit par gaudium ; sed beatitudo est gaudium per essentiam : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia beatitudo consistit in Deo, qui est bonum summum in fine et omnino invariabile, non. recipiens magis et minus : ergo nec beatitudo recipit magis et minus. Si dicas quod consistit in Dei participatione, quae magis et minus recipit, contra : unusquisque tantum participabit Deum in gloria, quod non volet nec poterit plus participare : ergo unusquisque in summo ; sed quod summum est, est in termina, et quod est in termina non recipit magis et minus : ergo etc.
Item, tantum diliget unusquisque homo proximum, sicut se ipsum : ergo tantum gaudepit Linus de gloria Petri et tantum volet eam Petro quantum sibi ; et si hoc, tantum gaudebit de gloria Petri quantum si eam haberet ; sed si haberet, tantum gauderet quantum Petrus gaudet : ergo etc.
Contra : Ioannis 14, 2 : "In domo Patris mei mansiones multae sunt" ; Augustinus: "Multae mansiones in una vita erunt, quia variae praemiorum dignitates".
Item, Apostolus, I ad Corinthios 15 ; 41 : "Stella differt a stella in claritate". Si ergo claritas cognitionis generat gaudium et delectationem et differens est, ergo differens erit gaudium.
Conclusio
Respondeo : Dicendum quod diversitas et distinctio est in praemiis secundum maius et minus ; sicut fuit in meritis. Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod sicut beatitudo, ut dictum est supra, dicitur dupliciter : vel satians effective sicut obiectum, vel satians informative sicut perfectio, sic et praemium sive donum. Nam si dicatur sicut obiectum, omnino una est merces, unus Deus, una beatitudo, unum praemium. Si autem formaliter dicitur, beatitudo una est unitate conformitatis et unitate connexionis, sed tamen differens est quantitate gaudii et remunerationis. Unus enim alio clarius videt Deum et magis de illo gaudet et strictius tenet.
Ad rationes
1-2. Et sic patet primum de denario. Patet etiam secundum, quomodo gaudium par dicitur, non, inquam, intensive, sed extensive, quia de eisdem tot gaudet unus, de quibus et quot gaudet alter.
Ad illud quod obicitur, quod quilibet participat Deum in summo, dicendum quod est summum simpliciter et summum huic. Nullus participat in summo simpliciter, sed in summo sibi ; quilibet enim tantum participat, non quin possit participari plus, sed non plus ab ipso, quia non potest ultra proficere et contentus est omnino eo statu quem habet.
Ad illud quod obicitur, quod tantum gaudet de bono proximi quantum de suo, dicendum quod verum est ; unde Petrus plus gaudet de bono Lini quam ipse Linus ; sed ex hoc non sequitur quod tantum gaudeat quantum si haberet illud, quia, si haberet illud bonum, haberet maiorem caritatem et potestatem intensius gaudendi. His visis, satis patent ea quae possent dici circa litteram.