Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum gloria corporis sit de substantia beatitudinis.

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod gloria corporis sit de beatitudinis substantia sive augmentet gloriam animae :

Rationes principales

Et primo per auctoritatem Magistri in littera : "Sine scrupulo, inquit, credendum est eos habituros maiorem gloriam post iudicium quam ante, quia maius erit gaudium et amplior cognitio". Sed ista respiciunt essentiam beatitudinis : ergo etc.

Item, Bernardus, De diligendo Deo : "Anima exuta tam en corpori est coniuncta, etsi non vita vel sensu, tamen affectu, ut sine eo nec possit nec valeat consummari".

Item, Augustinus, XII Super Genesim, de anima exuta dicit : "Inest ei quidam naturalis appetitus administrandi corpus, quo retardatur ne tota intentione feratur in illud summum caelum". Ergo, si quantitas praemii substantialis consistit in adhaerentia et fruitione illius summi caeli, patet etc.

Item, perfecta beatitudo est quies omnium desideriorum : si ergo anima appetit naturaliter corpori uniri, et iste appetitus, cum sit naturalis, non possit terminari nisi per unionem, impossibile est animam perfecte beatificari, quousque resumat corpus.

Contra : Anima gaudet nunc de Deo, post iudicium vero non tantum gaudebit de Deo, sed etiam de bonis corporis ; sed Deus est bonum infinitum, bonum corporis est bonum finitum ; sed finitum additum super infinitum nihil auget : ergo bonum corporis non auget praemium : ergo etc.

Item, tanta gratia est in anima exuta, quantae gratiae capax est cum est coniuncta : ergo similiter videtur de gloria.

Item, cum Deus se offerat modo animae in aperta visione sicut post iudicium, quare non est ita modo perfecta gloria sicut post iudicium ? Si dicas quod propter appetitum administrandi corpus, contra : Bernardus, De diligendo Deo, de beatis animabus dicit quod ita inebriantur Deo, ut obliviscantur sui. Ergo, si sui obliviscuntur, multo magis corporis.

Item, maiores motus absorbent minores : ergo, cum motus amoris in Deum improportionaliter sit maior quam in corpus, ergo totaliter absorbet illum.

Item, appetitus administrandi corpus impedit, ergo multo fortius administratio : si enim amor alicuius potest retrahere a Deo, cum est absens, multo fortius cum est praesens.

Item, corpus nunquam fiet Spiritus, quamvis fiat spirituale : ergo liberior est spiritus a corpore absolutus quam alligatus : ergo melius dispositus ad suscipiendam beatitudinem perfectam.

Conclusio

Glorificatio corporis facit ad maius gaudium quoad extensionem et etiam quoad intensionem, quatenus removetur impedimentum, quain tamen augeatur habitus

Respondeo : Dicendum quod beatitudo dicitur gaudium per essentiam ; gaudium autem potest dici maius quadrupliciter : aut quia de maiori obiecto, aut quia ex maiori habitu, aut quia de pluribus, aut quia ex eodem habitu intensius. Primo modo maius gaudium, quia de maiori, non reperitur nec respectu eiusdem nec respectu diversorum, quia quilibet gaudet de bono infinito. Secundo modo maius invenitur respectu diversorum, quia maiori habitu gaudet Petrus quam Linus ; sed non reperitur respectu eiusdem quantum ad diversa tempora, quia non habebit maiorem habitum Petrus post iudicium quam habet nunc. Tertio modo maius, quia latius et de pluribus, reperitur in eodem secundum diversa tempora, quia Petrus de pluribus gaudebit post iudicium quam nunc, quia de gloria animae et corporis et de gloria omnium salvatorum. Sed non est maius hoc modo respectu diversorum, quia de tot et eisdem gaudebit unus Sanctus parvus sicut et maximus Sanctus. Quarto modo maius, quia intensius, reperitur et respectu eiusdem et respectu diversorum : respectu diversorum, quia unus intensius movetur quam alter ; respectu eiusdem, quia ex eodem habitu intensius movebitur anima, resumpto corpore, quia nullum habebit retardans.

Concedendum est igitur quod glorificatio corporis facit ad maius gaudium quantum ad extensionem ; facit etiam quantum ad intensionem, non augendo habitum, sed removendo impedimentum. Unde non facit ad augmentum praemii essentialis principaliter, sed ex consequenti. Et concedendae sunt rationes ad hoc.

Ad rationes

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod non gaudet de maiori, dicendum quod ratio tenet bene, sed quantum ad hoc non dicitur maior, sed de eodem intensius. Similiter, quod secundo obicit de gratia, patet, quoniam ipsa gratia dicit habitum, et idem etiam habitus gloriae est in anima exuta et postquam est unita ; sed per illum non ita intense movetur, et hoc retardante appetitu.

Ad illud quod obicitur, quod obliviscitur sui, dicendum quod hoc non intelligitur quin amet se, sed quod omnis amor privatus, qui non referatur in Deum, ab anima auferetur ; et certe anima non appetit corpus amore privato, sed ad gloriam Dei. Vel dicendum quod Bernardus loquitur de Beatis post resumptionem secundae stolae.

Ad illud quod obicitur, quod maiores motus absorbent minores, dicendum quod verum est quod absorbent, sed non ita ut non sint, sed ut non ita intense appareant ; sunt tamen et apparent aliquo modo ; et ideo, quamvis parum, tamen aliquo modo minuunt motus minores ipsos maiores, licet vincantur.

Ad illud quod obicitur, quod si appetitus impedit, magis praesentia, dicendum quod appetitus duo dicit, scilicet amorem alicuius rei et carentiam illius. Quando igitur impedit ; aut ratiorie amoris aut carentiae. Si ratione amoris, tunc magis impedit res praesens ; si ratione carentiae, tunc non impedit, cum carentia per praesentiam removetur.

Ad illud quod obicitur, quod spiritus absolutus est liberior, dicendum quod est spiritus a corpore absolutus substantia et affectu, et iste est liberrimus. Et est spiritus alligatus affectu et solutus substantia, et iste non est liber, quia aliquid vult quod non habet. Et est spiritus alligatus substantia et affectu, et tunc aut corpus est inobediens, et talis non est liber, quia non potest quod vult ; aut per omnia obediens, et talis est liber libertate sibi conveniente, quia nihil vult nisi quod potest, et habet omne quod vult.

PrevBack to TopNext