Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum gloria corporis sit a gloria animae originaliter
Secundo quaeritur de origine beatitudinis sive gloriae corporis, utrum sit a gloria animae originaliter.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Dionysius, Ad Dioscorum : "Beatitudo non est corporum, sed ab animabus redundat in corpora". Item, gloria inest corpori per resurrectionem, et resurredio per unionem animae : ergo ab anima inest corpori gloria.
Item, specialius videtur quoad impassibilitatem, quia, ut dicit Philosophus, "egrediente anima, exspirat et marcescit corpus". Ergo quod sit incorruptibile, hoc non habet nisi ab anima. Si dicas quod loquitur secundum statum istum, hoc non solvit, quia, sicut anima nunc continet corpus, ita et tunc ; unde Augustinus, De vera religione : Corpus non habebit stabilitatem nisi per animam, haec per Deum.
Item, de spiritualitate videtur, quia super illud I ad Corinthios 15, 45 : "Novissimus Adam in spiritum vivificantem", Glossa : "Quia spiritus perfecte adhaeret Deo, sic vivificat, ut corpus spirituale efficiat". Ergo manifestum etc.
Contra : Quandocumque aliquid est alicuius origo per redundantiam, similitudo est utrobique et univocatio ; sed claritas corporis et spiritus sunt claritates aequivoce : ergo haec non redundat in illam.
Item, omne quod est ab alio per redundantiam, illo separato, iam non inest : ergo, si anima separaretur a corpore, corpus fieret obscurum ; quod videtur inconveniens dicere.
Item, quod habet totaliter esse per redundantiam ab aliquo, illi coniunctum participat proprietates illas sine aliqua immutatione ex parte sui. Ergo, si anima gloriosa uniretur modo corpori passibili, ipsum faceret impassibile ; sed hoc non potest stare, quia quod de passibili per naturam fiat impassibile, est a virtute infinita : ergo non ab anima.
Conclusio
Gloria corporis quoad dispositiones, quae sutn qualitates absolutae ipsius corporis, est a Deo corpus reformante, quoad consummationem est per influentiam animae gloriosae
Respondeo : Dicendum quod est loqui de dotibus corporis, in quibus eius glorificatio consistit, vel quantum ad dispositionem vel quantum ad consummationem. Si quantum ad dispositionem, sic dico quod dicunt dispositiones quae sunt qualitates absolutae ipsius corporis, quae dantur sibi a Deo in eius reformatione. Si quantum ad consummationem, sic dico quod sunt a gloria animae sive ab anima gloriosa. Unde sicut in praesenti anima in corpus influit, et per illam influentiam corpus est coloratius, corpus est durabilius, corpus est virtuosius et agilius quam cum anima separatur, similiter dico in proposito, suo modo, quod anima gloriosa influens in corpus omnes dotes istas, ad quas dispositiones habebat, per sui reformationem perficit et consummat. Unde credo, quodsi corpus separaretur, quod etsi esset clarum et impassibile, non tamen ita ut nunc.
Ex his patent obiecta ad utramque partem. Nam primae rationes ostendunt quod sunt in corpore per influentiam ; quod quidem verum est quantum ad consummationem. Secundae rationes ostendunt quod non sunt totaliter in corpore per reundantiam a gloria animae ; et hoc quidem verum est : praeexigitur enim quod a Deo reformetur habile et per influentiam animae illa habilitas consummetur.
Ad illud quod obicitur de spiritualitate, dicendum quod verum est, ubi agens et patiens communicant in materia ; sed non est ita in anima et corpore ; unde anima, immobilis existens, per influentiam causat motum in corpore : sic et in aliis proprietatibus, sicut dicitur calor animalis sive ab anima.