Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De numero et sufficientia dotium.

Quantum ergo ad primum proceditur sic. Dotes corporis consueverunt quatuor assignari, scilicet claritas, impassibilitas, subtilitas et agilitas.

Rationes principales

Sed quod debeant esse pauciores, videtur : Quia dotes sunt in corpore secundum quod comparatur ad animam ; sed anima tantum dupliciter comparatur, scilicet ut motor et ut perfectio : ergo videtur quod tantum sint duae dotes.

Item, tantum tres dicuntur esse vires secundum quas anima regit corpus et perficiendo et movendo, scilicet naturalis, vitalis et animalis ; et secundum hoc dicuntur tres spiritus in corpore : ergo videtur quod sint tantum tres.

Item, dotes animae sunt tres : ergo, si anima pluribus dotibus dotanda est quam corpus, si anima non habet nisi tres, nec corpus.

Contra : Quod sint plures, videtur : Quoniam sicut claritas facit ad pulcritudinem, ita et partium congruentia ; unde Augustinus, De civitate Dei : "Pulcritudo est quaedam partium congruentia cum quadam coloris suavitate". Ergo sicut claritas est dos corporis, sic et congruentia, et sic etc.

Item, sicut corpus, ad hoc quod sit animae congruum organum, requirit debitam qualitatem, ita etiam debitam quantitatem. Ergo sicut assignantur dotes a parte qualitatis, ita etiam a parte quantitatis : ergo plures sunt quam quatuor dictae.

Item, Anselmus, in libro De similitudinibus, ponit septem esse conditiones quibus anima glorificatur in corpore : agilitatem, fortitudinem, libertatem, salutem, voluptatem, longaevitatem, pulcritudinem. Ergo videtur quod sint multo plures quam praedictae quatuor.

Conclusio

Dotes corporis erunt quatuor: claritas, impassibilitas, subtilitas et agilitas; quarum sufficientia quadruplici via insinuatur

Respondeo : Dicendum quod numerus istarum dotium sive qualitatum perficientium corpus accipitur ex Sapientiae 3, 7 : "Fulgebunt iusti et tanquam scintillae in arundineto discurrent": in fulgore claritas ; in iustitia impassibilitas, quia iustitia est perpetua et immortalis ; in scintillae nomine subtilitas ; in discursu agilitas.

Ratio autem istius numeri accipitur multipliciter a diversis. Et primo modo secundum causam finalem, hoc modo. Dicunt enim quod corpus resurgit, disponitur et dotatur propter gloriam animae, quae consistit in perfecta cognitione cognitivae et unione affectivae. Ad cognitionem autem duo requiruntur, scilicet spiritualitas et luminositas, quia cognoscens debet esse spirituale et debet habere lumen ; et ideo propter cognitionem animae est in corpore subtilitas et claritas. Unio autem amoris est liberalis et fortis : Fortis enim est ut mors dilectio. Propter libertatem debet esse corpus agile, propter fortitudinem et indissolubilitatem debet corpus esse impassibile. Et sic patet quod quatuor sunt dotes.

Secundo modo accipitur secundum causam efficientem. Dotes enim huiusmodi in corpore, ut supra ostensum est, consummatum et perfectum esse habent ab influentia animae in corpus. Anima autem in corpus influit dupliciter, scilicet ut perfectio et ut motor. Ut perfectio anima gloriosa influit vivificando vita immortali, ut motor movendo motu infatigabili ; alioquin non esset gloriosa nisi excluderet mortem et poenam. Quia ergo vivificat vita, ideo necesse est in corpore esse dispositionem ad vitam, et haec est lucis abundantia et claritas ; quia vero vita immortali, necesse est corpus habere dispositionem ad immortalitatem, et ita est impassibilitas. Quia vero motu infatigabili movet, ideo oportet quod nihil resistat, et ideo subtilitas est in corpore ; oportet etiam quod nihil retardet, et sic agilitas. Et sic patet similiter quod quatuor sunt.

Tertio modo accipitur secundum causam formalem. Dicunt enim aliqui quod in corpore nostro, cum sit natura caelestis concilians et elementaris, modo dominatur elementaris, sed post dominabitur natura caelestis, quae est natura lucis ; haec erit sicut formalis et completiva corporis. Et quia lux habet quatuor istas proprietates, sicut patet in radio, scilicet claritatem, quia illuminat ; impassibilitatem, quia nihil ipsum corrumpit ; agilitatem, quia subito vadit ; penetrabilitatem, quia corpora diaphana sine eorum corruptione pertransit : sic etiam corpus gloriosum, in quo dominatur natura lucis, quatuor habet dotes.

Quarto modo accipitur secundum causam materialem sic. Corpus nostrum est compositum ex quatuor elementis. Et quia elementa sunt imperfecta, quadruplicem habet ab eis defectibilitatem. Ab aqua, quae est elementum humidum et passibile, habet passibilitatem et corruptionem ; unde humidum aqueum corpus corrumpit. A terra vero habet obscuritatem, quia est elementum opacum. Ab igne animalitatem, quia calor consumit continue ; ideo continua indiget alimonia ciborum. Ab aere vero habet infirmitatem ; aer enim facillime immutatur et cedit cuilibet impellenti. Quoniam igitur quatuor isti defectus debent per bona opposita removeri, ad hoc quod corpus sit perfectum perfectione completa, ideo quatuor sunt dotes : contra corruptionem impassibilitas, contra obscuritatem claritas, contra animalitatem spiritualitas, contra infirmitatem virtus sive penetrabilitas.

Et haec ultima sumptio convenientior est inter omnes, quoniam concordat auctoritati et rationi : auctoritati Apostoli, I ad Corinthios 15, 42-44 : "Seminatur in corruptione, resurget in incorruptione" ; ecce impassibilitas. "Seminatur in ignobilitate, surget in gloria" ; ecce claritas. "Seminatur in infirmitate, surget in virtute" ; ecce penetrabilitas. "Seminatur animale, surget spirituale" ; ecce agilitas. Unde Apostolus sumit dotes per comparationem ad illos quatuor defectus quos removent Similiter Augustinus, De civitate Dei, XXII : Aberit a corporibus nostris omnis deformitas, omnis tarditas, omnis infirmitas, omnis corruptio. Omnis deformitas per claritatem, omnis tarditas per agilitatem, omnis infirmitas per spiritualitatem, omnis corruptio per impassibilitatem. Concordat etiam haec suppositio rationi. Dotes enim corporis dicunt non omnes qualitates, sed qualitates nobiles et principales de novo superadditas naturae. Et quia de novo superadditae, debent accipi secundum naturales defectus, et hi secundum causas principales, quae sunt quatuor elementa : patet quod ista via inter omnes est magis congrua. Ex his patent obiecta.

Ad rationes

1-2. Quod enim obicit, quod anima comparatur dupliciter vel tripliciter tantum, dicendum quod anima secundum illas duas comparationes ad corpus, ut motor et perfectio, requirit in corpore quatuor dispositiones, ut ostensum est prius.

Ad illud quod obicitur, quod plures debent esse dotes animae quam corporis, dicendum quod dotes animae attenduntur secundum potentias, sed dotes corporis secundum qualitates respicientes elementa ; et ideo patet quare illae tres, istae plures.

1-2. Ad illud quod obicitur de congruentia partium et quantitate, dicendum quod illa erit quae nunc est, in quibus convenienter est ; ideo non est aliqua de novo dos penes ipsam.

PrevBack to TopNext