Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum dotes corporis aequaliter sint in omnibus.

Secundo quaeritur, utrum dotes corporis aequaliter sint in omnibus, vel secundum magis et minus.

Rationes principales

Et quod aequaliter, videtur : Quia magis et minus dicitur per admixtionem contrarii minorem et maiorem, quoniam ibi tantum summum est, ubi nihil admixtum de contrario ; sed omnes dotes in omnibus Beatis nihil habent admixtum de contrario : ergo in omnibus sunt aequaliter.

Item, de impassibilitate videtur, quia I ad Corinthios 15, 41 super illud : "Alia claritas" etc., Glossa : In differenti gloria resurgent ; sed hoc communiter habebunt quod incorrupti erunt. Hoc ergo commune aut dicitur commune secundum aequalitatem, aut secundum magis et minus. Si secundum magis et minus, similiter et gloria ; sed non dicitur gloria secundum magis et minus : ergo secundum aequalitatem.

Item, unum corpus non dicitur altero subtilius nisi quia aliquid potest penetrare quod non alterum ; sed quodlibet corpus glorificatum poterit omne corpus penetrare : ergo etc.

Item, agilius est quod potest citius moveri ; sed quam cito volet spiritus, ibi protinus erit et corpus, ut dicit Augustinus, De civitate Dei, XXII: ergo quodlibet est agile in summo. A simili ergo arguatur de claritate et aliis.

Contra : I ad Corinthios 15, 41 : "Alia claritas solis" etc. Si ergo differens claritas, pari ratione et aliae dotes.

Item, dotes animae sunt secundum plus et minus, ut supra ostensum est, quia liberius videt unus quam alter : ergo et dotes corporis.

Item, anima quae plus servivit et meruit, excellentiores habet dotes : ergo et corpus per quod anima plus servivit Deo et meruit, debet similiter.

Conclusio

Corporis dotes erunt in diversis secundum plus et minus, et perfectius et minus perfectum

Respondeo : Dicendum quod dotes in corporibus Beatorum sunt secundum plus et minus et perfectius et minus perfectum in diversis.

Ad cuius intelligentiam notandum quod quaedam recipiunt magis et minus per contrarii impermixtionem, ut puta quando utrumque contrariorum est aliqua natura, ut album et nigrum. Quaedam recipiunt magis et minus per accessum ad complementum, ut sunt illa quorum opposita sunt privationes, ut bonum et lucidum. Dico ergo quod dotes corporis recipiunt magis et minus per accessum ad terminum, non per immixtionem contrarii. Et per hoc patet solutio ad primum.

Rursus, notandum est quod in recipientibus magis et minus quaedam sunt quae dicunt privationem simul et positionem, sicut impassibile, quod dicit virtutem ad non patiendum et dicit privationem passionis ; similiter subtile et agile. Et dico quod, quantum ad privationem, quia totum et universaliter privat, non recipit magis et minus ; sed quantum ad positionem, quae non est in summo, recipit magis et minus. Et per hoc patent argumenta sequentia.

Quod vero dicitur protinus etc., intelligendum est sine retardatione, non quia subito, sed repente.

PrevBack to TopNext