Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sensus illi, qui sunt in suo actu, cognoscant per receptionem speciei.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia omnis cognitio est motus ad animam ; sed omnis motus ad animam est in aliquid recipiendo : ergo etc.
Item, omnis cognitio est per unionem cognoscibilis cum cognoscente ; sed sensus gloriosus aliquid cognoscit cui non unitur secundum veritatem et cuius non habet per naturam speciem : ergo habet uniri mediante specie recepta.
Item, quanto speculum est clarius et purius, tanto est ad recipiendum magis idoneum ; sed sensuum gloriosorum organa sunt purissima et denudata a formis obiectorum : ergo etc.
Item, ordo naturalis est ut obiectum influat in organum ; sed natura. non tolletur per gloriam : ergo organum recipiet.
Contra : Augustinus, in VI Musicae, et est propositio per se vera : "Minus nobile non agit in magis nobile". Sed quod recipit ab alio, patitur ab illo : ergo visus non poterit recipere a corporibus inferioribus, cum organum eius sit nobilissimum.
Item, orbis primus non recipit peregrinam impressionem, propter sui nobilitatem et incorruptionem : ergo, si oculus est nobilior, patet etc.
Conclusio
Sensus glorificati cognoscunt recipiendo speciem a sensibili
Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui quod non est receptio ab extrinseco ; sed anima omnium quae vult videre species facit in oculo et videt, quia tunc ordo erit commutatus, quia non erit receptio veniens ab inferiori, sed a superiori. Sed haec solutio non potest stare ; primum quidem, quia perverteretur ordo, cum species spiritualis fieret corporalis, perfectum fieret imperfectum ; secundo, quia ita videret absentia ut praesentia, ita oculis clausis sicut apertis.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod minus nobile etc., dici potest quod non oportet quod obiectum sit nobilius organo in quod agit, simpliciter, sed secundum quid, in hoc scilicet quod habet speciem, et illud est denudatum ; et hoc sufficit ad agendum. Vel aliter dicendum quod minus nobile non agit virtute propria, sed aliena ; et in sensu glorificato est natura duplex in oculo, perspicui et luminis ; quando igitur videt corpus se luminosius, illud corpus sua virtute facit speciem in oculo ; quando vero minus luminosum, tunc virtute propria in se facit. Et sic patet illud.
Ad illud quod obicitur de aliena impressione, quod non est in orbe, dicendum quod ibi notatur aliena impressio, quae est via ad corruptionem ; sed de hac non intelligitur hic.
Ad illud quod obicitur, quod cogitationes volvuntur, dicendum quod cogitationes volvi est dupliciter : uno modo, quia intellectus non habet defixum aspectum in uno, et hoc modo est in via et non erit in.patria ; alio modo est quod principaliter et continue videt unum et alia multa propter illud, et inter illa multa modo unum, modo aliud ; et hoc bene erit in patria ; talis est in proposito.