Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in patria omnes sensus habeant suos actus.
Rationes principales
Quantum ergo ad primum ostenditur quod omnes sensus erunt in suo actu : Quia nobilior est potentia coniuncta suo actui quam non coniuncta ; sed omnes potentiae erunt ibi in statu nobilissimo : ergo omnes erunt coniunctae actui : ergo etc.
Item, sicut anima appetit uniri corpori, ita sensus obiecto ; sed ad hoc quod anima perfecte glorificetur, necesse est uniri corpori, ut ille appetitus quietetur : ergo similiter necesse est sensum omnem uniri obiecto. Sed unio sensus ad obiectum est mediante actu : ergo etc.
Item, constat quod corpus remuneratur, quia servit animae : ergo et sensus debet remunerari ; sed omnis potentia nata delectari, si perfecte remuneratur, in perfecta delectatione constituitur : quiescit enim in illo, et haec quies est delectatio. Et hoc potest probari per simile in damnatis, quia ibi erit continuus dolor in sensu : ergo in Beatis continua delectatio. Ex hoc arguo : nulla potentia delectatur nisi in eo quod cognoscit ; sed sensus non cognoscit se nec organum nec quod supra se est : ergo, cum solum obiectum cognoscat, delectatur in obiecto. Sed in illo non delectatur nisi in actu : ergo etc.
Item, summa delectatio potentiae est in suo actu : ergo, si sensus ibi delectantur, in suis actibus ibi sunt. Praeterea, si delectatur, sentit ; sicut sequitur, si dolet, quod sentiat : ergo, cum probatum sit delectationem esse in omnibus sensibus, oportet quod omnes sentiant.
Item, visus est in sito actu, qui est spiritualissimus. Unde Iob 19, 26 : "Carne mea videbo Deum" ; et Apocalypsis 1, 7 : "Videbit eum omnis oculus" ; et Augustinus dicit quod visus reficietur in contemplatione humanitatis , in libro De spiritu et anima.
Est etiam ibi sensus tactus ; quod patet, quia unum corpus glorificatum poterit aliud amplexari, et iste est maxime materialis. Quare, cum sit ibi actus sensus spiritualis et materialis, ergo et omnium sensuum.
Contra : Quod nullus sensus sit ibi in actu, videtur : Quia omnis virtus finita plus potest in unum quam quando dispergitur ad multa ; sed anima habet virtutem finitam : ergo et intensius moveretur, si in solum Deum moveretur cognitione et delectatione : ergo cognitio et delectatio sensuum minuit motum in Deum, ergo et gloriam. Sed nihil debet ibi esse tale : ergo etc.
Item, si est sensus in actu, aut ille est cum delectatione aut sine. Si non est cum delectatione, ergo non est in actu perfecto. Si vero est cum delectatione, sed quando aliquid delectatur in uno oppositorum, tristatur in reliquo ; quando delectatur in medio, tristatur in extremis : ergo, si delectatur in percipiendo, possibile est tristari. Si dicas quod nihil sibi repugnat nec corrumpit, propter incorruptibilitatem ; saltem carentia rei inducit tristitiam, cuius praesentia afferebat delectationem : ergo etc.
Conclusio
Sensus visus et tactus et fortasse etiam auditus erunt in suis actibus, alii vero non
Respondeo : Dicendum quod posse sentire est ex coniunctione potentiae cum organo bene disposito, sentire vero ex coniunctione ipsius cum obiecto. Quoniam igitur ibi erunt potentiae iunctae organis bene dispositis, ibi erunt omnes potentiae sentiendi. Quoniam vero obiecta omnium sensuum non erunt in gloria, sed quorumdam, ideo quidam erunt in actu suo, quidam vero non. Obiecta enim quorumdam sensuum sunt proprietates absolutae, quae reperiuntur in corpore glorificando, utpote color visus et levitas ipsius tactus ; et quia corpus gloriosum resurget cum luminositate et levitate, erunt ibi obiecta duorum sensuum ; ideo isti sensus erunt in suis actibus. Obiecta vero aliorum sensuum non sunt proprietates corporis glorificandi nec proprietates absolutae, sed emanationes a corporibus, ut odor et sonus et sapor ; et quia non erunt in patria, ideo etc.
Alia etiam ratio sumitur ex parte medii, quia medium in visu potest esse omne quod habet rationem pervii, medium in tactu est caro sibi coniuncta ; et ideo, quia ista duo media erunt in patria, et isti duo sensus in suis actibus erunt ; alii vero minime, deficientibus sibi mediis, nisi forte quis instet in auditu, de quo relinquitur in dubio, sicut de laude vocali in patria, quam ibi ponere nec videtur necessarium nec aperte falsum ; et ideo hic opinari est licitum.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod omnes erunt in actibus propter nobilitatem potentiarum maiorem, dicendum quod est actus perfectionis et actus qui habet imperfectionem coniunctam ; et quoniam actus gustandi habet imperfectionem coniunctam ratione status, et similiter olfactus ratione obiecti, quod non glorificatur et habet fieri per medium receptivum peregrinae impressionis : ergo etc.
Ad illud quod obicitur, quod appetit sensus uniri, dicendum quod alius est modus appetendi. Ille enim animae appetitus est ratione perfectionis esse naturalis, sed iste solum est quantum ad bene esse ; et ideo ille non potest terminari nisi corpus uniatur ; iste potest, si in tali statu ponatur quod illo obiecto non egeat.
3-4. Ad illud quod obicitur de delectatione, dicendum quod delectatio est in sensu dupliciter : una per redundantiam, alia per obiecti praesentiam. Per redundantiam, sicut quando anima est interius plena delectatione, ita inebriantur et potentiae sentiendi quod nullo modo quaerunt nec egent exterius delectari ; et haec delectatio erit praemium omnium sensuum et in omnibus. Hanc autem delectationem non habent a se nec ab actu suo, sed ab actu animae ; et ideo non oportet quod propter istam sint sensus in suo actu. Alia est delectatio per obiecti convenientis praesentiam ; et quia solum duo sunt sensus, qui habent obiecta gloriosa, ideo solum in duobus est ; et hoc non est praemium nisi valde accidentale, quia non magis est gloriosus sensus in illius praesentia quam absentia. Aliud patet.
Ad illud vero quod obicitur, quod nullus sit sensus, quia unus actus impedit alium, dicendum quod verum est, quando unus non ordinatur ad alium ; non sic in proposito, sed actus rationis redundat in sensum et actus sensus ordinatur et subservit actui rationis ; et ideo unus vigoratur ex alio.
Ad illud quod obicitur, quod ubi delectatio, ibi tristitia ; dicendum quod quidam sensus delectatur in obiecto, quia est conveniens, perficiens et conservans, utpote est obiectum respectu sensus corporis ; quidam, quia est conveniens et perficiens, ut intellectus in intelligibili veritate ; quidam, quia tantum est conveniens, ut sensus gloriosus, non perficiens, quia interius perficitur, non conservans, quia incorruptibilis est ; et talis non tristatur in contrario, quia non laeditur, nec in absentia, quia non efficitur imperfectus. Quod primo modo delectatur, tristatur dupliciter ; quod secundo, uno modo.