Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus gloriosum sit passibile ab intrinseco.
Rationes principales
Augustinus, XXII De civitate Dei : "Aberit a corporibus nostris omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis corruptio".
Item, ratione videtur, quia passio corporis contristat animam ; corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam. Sed gaudium beatitudinis est impermixtum tristitiae : ergo etc.
Item, si interius pateretur, ergo aliquando corrumperetur ; sed anima gaudet de unione sui ad corpus, sed gaudium beatitudinis est perpetuum et securum ; hoc autem non esset, si esset dissolubile : ergo etc.
Item, anima gloriosa est perfectissima omnium formarum ; sed sic est quod aliqua forma est ita nobilis, quod omnino terminat appetitum suae materiae, ut forma corporis quinti : ergo multo fortius anima gloriosa appetitum sui corporis. Sed forma terminans appetitum materiae facit ipsam incorruptibilem : ergo etc.
Contra : Omne compositum ex contrariis est corruptibile et passibile ; sed corpus gloriosum est huiusmodi : ergo etc. Si dicas quod non manent contraria, quia contraria non sunt secundum substantiam, sed secundum qualitates, et manent secundum substantiam, non secundum qualitates, contra : A corporibus gloriosis, ut dicit Augustinus, vitia detrahentur et natura servabitur ; sed qualitates elementares sunt eis naturales : ergo manebunt. Si dicas quod manent secundum essentiam, non secundum actum, contra : unumquodque nobilius est quando est coniunctum actui quam quando non : ergo etc. Si dicas quod actus ille est imperfectionis, contra : elementa plura impossibile est venire ad constitutionem corporis unius nisi per mixtionem, ergo necesse est elementa misceri ; sed ubi est mixtio, necessario est mutua actio et passio et qualitatum confractio ; et ubi haec sunt, elementa sunt in suis actibus : ergo etc.
Item, corpus gloriosum erit nobilioris complexionis quam nunc ; sed quanta aliquod corpus elementatum et animatum nobilioris est complexionis, tante passibilius ; quod patet, quia passibilius est corpus animalis quam plantae et hominis quam bruti animalis : ergo corpus glorificatum magis quam nunc erit passibile.
Item, elementa miscentur in corpore illo : aut ergo aequaliter aut inaequaliter. Si inaequaliter, sed inaequalis commixtio via est ad dissolutionem : ergo illud corpus erit dissolubile et passibile. Si aequaliter, aut adaequatione punctali aut citra. Si adaequatione punctali, ergo omnia corpora essent eiusdem complexionis et nobilitatis ; quod non est verum. Si non punctali, ergo unum aliquo modo excedit reliquum, in virtute ; sed excessus generat aliquo modo pugnam et litem, et haec dissolutionem : ergo etc.
Conclusio
Corpora glorificata erunt incorruptibilia ab intrinseco; tamen elementa in eis manent secundum substantiam, qualitates et duas tantum operationes
Respondeo : Dicendum quod omnes concordant in hoc, quod corpora illa sunt incorruptibilia et indefectibilia ; sed rationem sumunt ex diversis causis.
Quidam enim dicunt quod elementa sunt in corpore glorioso secundum substantiam, non secundum qualitates ; et ideo, quia substantiae nihil est contrarium, et ubi nulla contrarietas, non est pugna nec dissolutio ; ideo etc. Sed hoc improbatum est, quia natura debet remanere.
Alii dicunt quod sunt ibi secundum qualitates : sed qualitates non agunt nec patiuntur, et hoc divina virtute mirabiliter faciente. Et hoc est iterum improbatum, quia, si miscentur, constat quod franguntur et mutuo agunt et patiuntur.
Tertii dicunt quod sunt secundum substantiam et qualitates et actus. Sed tamen actus nunc sunt in ipsa mixtione, sed post non, quia in eis dominatur natura caelestis, quae omnino reconciliat elementa et quasi naturam elementarem absorbet et transfert totum corpus in naturam caelestem ; unde debetur ei locus caelestis et incorruptibilitas. Sed illud est dubium, quomodo natura caelestis sit de compositione corporis nostri ; non enim videtur componi nisi ex quatuor elementis.
Et ideo aliter dicendum quod elementa manent in corpore illo secundum substantiam et qualitates et operationes. Sed attendendum quod quadruplex est operatio : una quantum ad constitutionem, et haec est mixtionis ; alia quantum ad conservationem, et haec est ministerialis delatio caloris vitalis per corpus ; tertia est pugnae ordinans ad dissolutionem ; quarta exterioris impressionis, per quam alicuius elementi operatio intenditur et pugna oritur. Primae duae operationes manebunt ; secundae duae non manebunt, quae ordinant ad dissolutionem ; et ideo corpus erit indissolubile.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod compositum ex contrariis est dissolubile, dicendum quod illud debet intelligi quando contraria habent contrarios appetitus et interminatos.
Ad illud quod obicitur quod corpus nobilioris complexionis facilius patitur, dicendum quod hoc non est verum, simpliciter loquendo, immo contrarium, quia est fortioris virtutis, nec habet locum in homine nisi ratione poenalitatum inflictarum.
Ad illud quod obicitur, utrum in puncto, dicendum quod non oportet ; nec tamen mutuo pugnant, quia neutrum praevalet, licet aliquo modo excedat. Praeterea, non appetit se multiplicare nec ab illo dividi ; et ideo, etiam si excedat, non corrumpit aliud.
Ad illud quod obicitur de calore, dicendum quod ex complexione inaequali nascitur calor elementaris consumens, ex complexione vero aequali calor caelestis conservans ; et ideo, quia tunc elementa erunt perfecta et contemperata, calor vitalis erit assimilatus naturae caelesti ; et ideo non consumet nec indigebit pabulo.