Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum corpus gloriosum sit passibile passione veniente ab extrinseco.

Secundo quaeritur, utrum corpus gloriosum sit passibile passione veniente ab extrinseco, sicut igne, vel cultello.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia dicit Anselmus quod "erunt omnipotentes suae voluntatis, sicut Deus suae". Ergo, si voluntas animarum est in conservatione corporis, ergo nihil poterit corpus animae laedere.

Item, omnis passio magis facta abicit a substantia : ergo, si est passibile ab exteriori, ergo potest fieri abiectio a substantia, ergo et corruptio. Sed supra probatum est quod est incorruptibile et immortale : ergo etc.

Item, nihil composit um potest pati exterius quod non possit pati interius ; sed corpus gloriosum non potest pati interius : ergo etc.

Contra : Corpus gloriosum constat materialiter ex terra ; sed terra non potest, manente forma quam habet, tantum sublimari quod sit igne superior : ergo manet infra ignem : ergo, si inferius patitur a superiori, sed tale corpus est inferius igne, videtur etc.

Item, corpus nobilissimum est inferius infimo spiritu quantumcumque peccatore ; sed spiritus peccatorum positus in igne patitur : ergo corpus humanum quantumcumque nobilitatum potest ab igne pati.

Item, omne continuum divisibile, omne divisibile partibile, et omne partibile est passibile ab exteriori : ergo etc.

Item, quandocumque corpus durum obviat molli, necesse est illud dividere, si sit impellentia vehemens ; esto igitur quod cultellus obviet corpori glorioso, aut ergo est durius cultello aut cultellus penetrat ; sed non est durius, cum sit carneum, ergo etc.

Conclusio

Corpus gloriosum est impassibile ab extrinseco omni genere passionis corrumpentis

Respondeo : Dicendum quod corpus gloriosum est impassibile ab extrinseco omni genere passionis corrumpentis. Haec autem est duplex, scilicet per influentiam ; sicut ignis comburit corpus ; et per violentiam, sicut cultellus dividit. Prima non est in corpore glorioso quia talis influentia aut est secundum ordinem iustitiae ; et haec est in daemonibus et peccatricibus animabus secundum ordinem iustitiae ; in corpore glorioso non est talis passio, quia non meruit puniri. Alia est secundum ordinem naturae ; et ista est solum quando patiens est talis naturae quod materia illa appetit esse sub alio actu : privatio enim est principium patiendi. Quoniam autem in corpore glorificato iam terminati sunt appetitus, ideo, si gloriosum corpus poneretur in igne inferni, non laederetur.

Ad rationes

1-2. Et per hoc patet solutio ad duo prima, quia daemon patitur secundum ordinem iustitiae, licet sit superior per naturam. Patet etiam secundum, quod terra patitur, quia materia est rationem habens privationis. Alia est actio per violentiam, et de hac dicunt aliqui quod non patitur, quia nemo est qui inferat ; et si esset qui vellet inferre, corpus posset declinare.

Sed tunc secundum istam viam corpus Adam ante lapsum habuisset dotem impassibilitatis. Ponatur etiam per impossibile quod cultellus applicetur ventri, aut venter resistit aut non. Si non, ergo patitur et cultellus subintrat, et ita est passibile ; si resistit, quaero : per quam naturam ? Et dicunt aliqui quod habet naturam quintae essentiae, quae non est secabilis nec divisibilis ; unde, si quis iuxta solem esset et impingeret cultellum, non pertransiret ; et non resisteret per naturam duri et mollis, sed quia caret duritie et mollitie et passibilitate. Sed quia hoc difficile est intelligere, ideo dicendum quod corpus gloriosum non potest pati per violentiam corporis obviantis, quia omne corpus est pervium ei et illud pertransit, sicut videbitur. Unde sicut si aliquis haberet cultellum crystallinum, non expelleret radium per eius ictum, immo radius penetraret, unde non pateretur ab ipso ; sic in proposito intelligendum corpus gloriosum penetrare cultellum.

Quod ergo dicitur : omne continuum divisibile, intelligendum est de divisione mathematica, non de divisione naturali, de qua hic opponitur. Sic enim exponit Anselmus quod illud intelligitur secundum.intellectum, non secundum actum.

PrevBack to TopNext