Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum, corpora gloriosa sint pervia an colorata an luminosa.

Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum corpora illa sint pervia an colorata an luminosa.

Rationes principales

Quod autem sint pervia, videtur. Gregorius super illud : Iob 28, 17 : "Non comparabitur" etc. "Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet". Ergo membrorum corpulentia visui non obsistet ; sed hoc non esset, nisi essent pervia : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia plus subtiliatur corpus per gloriam quam possit per naturam aut artem ; sed natura et ars de obscuro facit pervium subtiliando, utpote de cinere vitrum : ergo multo fortius illa.

Item, in visceribus corporis gloriosi est pulcherrima harmonia ; sed haec nata est delectare visum : ergo, si corpora resurgent in eadem dispositione in qua possunt perfecte delectare, ergo intus et extra ; et hoc non possunt nisi sint pervia : ergo etc.

Sed quod sint colorata, videtur : Quia Augustinus, XXII De civitate Dei, capitula 19 : "Omnis pulcritudo est partium convenientia cum quadam coloris suavitate". Sed corpora gloriosa erunt pulcherrima : ergo habebunt suavitatem coloris.

Item, Philosophus dicit quod "color est extremitas perspicui in corpore terminato" ; sed corpora gloriosa sunt corpora terminata , cum sint eadem quae nunc, et habent naturam perspicui : ergo etc.

Item, ad hoc est ratio, quia ad colorem duo concurrunt, scilicet lux et quatuor qualitates ; sed ista sunt in corpore glorioso : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia corpora gloriosa erunt obiecta visus, non media videndi : ergo non erunt transparentia.

Sed quod sint penitus luminosa, videtur. Matthaei 13, 43 : "Fulgebunt sicut sol in regno Patris" etc. Si ergo sol nec pervius est nec coloratus, ergo etc.

Item, se ipsis videbuntur : ergo erunt luminosa, non colorata.

Item, nobilior qualitas est pervietas quam color, et lux quam pervietas ; sed corpora illa erunt perfectissima inter corpora : ergo erunt potius luminosa.

Conclusio

Corpora gloriosa sunt simul colorata et luminosa

Respondeo : Oportet omnes concedere quod corpora illa sunt luminosa ; sed volunt aliqui quod simul sint luminosa et pervia secundum aliam et aliam rationem : pervia propter subtilitatem, luminosa vero ratione claritatis et fulgoris superadditi. Sed ista positio non est conveniens, quia, si pervia essent, non terminarent visum nec haberent distinctionem in partibus, et ita oculi non possent discerni a naso. Et iterum, magnitudo luminis non patitur corpus esse transparens, ut patet in sole, in quo est luminis aggregatio, et in candela.

Alii voluerunt dicere quod essent simul luminosa et colorata : colorata per naturam quatuor elementorum et eorum qualitatum, ex quibus constat corpus humanum ; sed luminosa ratione luminis superadditi. Nec hoc est inconveniens, ut dicunt, sicut patet in noctiluca, quae est corpus coloratum ; ut patet in die, sed lucens in nocte. Et ista positio est convenientior, quia constat quod homines recognoscentur in patria ; unde habebunt effigies quas habuerunt et aspectus oculorum gloriosorum pervenient usque ad superficiem corporis illius splendentis, sicut ensis per multam tersionem non amittit colorem, sed eius colori additur splendor ; sic in proposito. Sicut etiam carbo per sui naturam alicuius coloris est, adveniente auteni igne, efficitur luminosus ; et tamen nihilominus est coloratus, quia est ibi lux materiae terrestri incorporata : sic in proposito intelligendum quod corpus resurgens per naturam suam habebit colorem et claritas luminis superinduet ipsum sicut ignis carbonem.

Concedendae igitur sunt rationes quod corpora gloriosa sunt colorata luminosa secundum duplicem naturam, ut visum est.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod corpulentia non abscondet mentem, dicendum quod ex hoc non sequitur quod sint pervia, quia non magis videtur mens per corpus pervium quam per solidum ; sed hoc vult dicere, quod ita cogitationes et affectiones habebunt intus in corpore, ut sint patentes.

Ad illud quod obicitur, quod magis subtiliatur quam per naturam vel artem, dicendum quod non quaelibet subtiliatio facit pervietatem. Nam ubi est subtiliatio cum aggregatione luminis, non manet pervietas, ut patet in lumine candelae sive in flamma ; et quia sic est in proposito, ideo etc.

Ad illud quod obicitur, quod harmonia visum debet delectare, dicendum quod harmonia illa nata est delectare visum, non corporalem, sed spiritualem ; et hunc delectat et delectare potest, etiam si corpus non sit pervium ; ideo patet quod illud non valet.

PrevBack to TopNext