Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum corpora gloriosa possint claritatem suam secundum imperium animae oculis nostris occultare.
Secundo quaeritur de claritate in comparatione ; et quaeritur, utrum corpora gloriosa possint claritatem suam secundum imperium animae oculis nostris occultare.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia Christus post resurrectionem apparuit discipulis in eadem effigie et colore, in quo prius ; sed, sicut dicit Augustinus, De civitate Dei, "Christus sua resurrectione ostendit, quale sit futurum corpus nostrum": ergo alia corpora similiter poterunt.
Item, corpus illud est in perfecta obedientia respectu animae : ergo apparet et resplendet secundum plus et minus, ut animae placet.
Item, claritas illa oculis non clarificatis est improportionalis : ergo quod ab eis videatur, est condescensionis : ergo occultatio ipsius a nostris oculis est de natura ipsius gloriosae lucis.
Contra : Quanto aliquid luminosius est, tanto minus potest visum latere ; sed corpus glodosum est magis luminosum quam non gloriosum ; sed hoc non potest latere : ergo nec illud.
Conclusio
Corpora gloriosa possunt claritatem suam secundum imperium animae oculis nostris occultare, sed etiam ostendere
Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod claritas corporis gloriosi visui glorioso est manifesta et ei occultari non potest, oculo non glorificato est occulta et ei non potest manifestari, quia est ei improportionalis ; unde quia occultare est de manifesta occultum facere : ideo dicunt simpliciter quod non potest. Nec est trahendum ad consequentiam de Christo, quia Deus erat. Sed istud est mirum dicere, quod claritas corporalis omnino sit improportionalis et occulta ; et quia, si non in se, saltem posset videri in irradiatione. Et praeterea videtur Christus non mirabilia. fecisse, sed argumenta resurrectionis ostendisse.
Et ideo aliter dicendum, quod corporis qualitas secundum exigentiam eius, in quo est, agit. Corpus autem gloriosum est subtile et per subtilitatem suam potest omne non gloriosum penetrare, ut infra patebit ; potest etiam resistere. Et ideo dico, quod quia corpus gloriosum per effectum spiritualis potentiae potest omne corpus penetrare, potest et penetrare oculum ; et tunc non erit obiectum eius et ideo potest latere. Rursus, quia potest corpori se obicere, potest et claritatem suam omnino ostendere, licet oculus obtundatur et non comprehendat. Et quia potest omnino latere penetrando subtiliter, et omnino patere se obiciendo visibiliter ; potest et medio modo plus et minus se ostendere. Unde, si hic esset anima gloriosa cum corpore glorificato, plus et minus posset de sui corporis claritate oculis nostris claudere, et hoc per naturam illam qua non tantum clarum est, sed penetrativum et spirituale. Et concedendae sunt rationes ad hanc partem.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod quanto luminosius, tanto minus potest visum latere, dicendum quod verum est per naturam luminis ; potest tamen per naturam spiritualitatis et subtilitatis.
Ad illud quod obicitur, quod lux se manifestat illuminando, dico quod non tantum illuminando, sed etiam oculis intuentium se obiciendo ; et quia potest esse quod corpora gloriosa radios penetrent visibiles corporis non gloriosi, ideo etc.
Ad aliud dicendum quod occultari est dupliciter : vel propter obscuritatem a parte obiecti, et de hac verum est quod lux non potest occultari ; alia est per impotentiam a parte oculi, quia non potest ibi figi propter excellentem subtilitatem, et haec luci non repugnat, sicut passibilitas impassibilitati. Et primo modo impossibile est lucem occultari, secundo modo est verum et possibile.