Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus gloriosum possit penetrare omne aliud corpus.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum corpus gloriosum possit penetrare omne aliud corpus non gloriosum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia dicitur Ioannis 20, 19 : "Cum fores essent clausae, quod Iesus stetit in medio" ; et Gregorius dicit quod propter subtilitatem ostia clausa non obstiterunt : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia corpus gloriosum in suo motu non potest retardari, ergo nec impediri ; et si non potest impediri, ergo nihil potest ei resistere : ergo in suo motu potest omne corpus penetrare.
Item, si non potest penetrare omne corpus, cum possibile sit illud includi, possibile esset incarcerari ; sed esse in carcere est miseriae : ergo possibile est beatum fieri miserum.
Item, Damascenus : De Christo Domino post resurrectionem quaedam dicuntur secundum dispensationem, ut cicatrices, cibatio, potatio ; quaedam secundum naturam, ut transire de loco ad locum infatigabiliter et clausis ianuis intrare. Ergo, si hoc est de natura corporis gloriosi, patet etc.
Contra : Cum subtile et rarum obviat duro, non penetrat, sed penetratur, ut patet, quia lapis dividit aera et transit per ipsum. Si ergo corpus gloriosum est subtile, ergo per illam dotem non contingit sibi penetrare, sed potius penetrari.
Item, corpus gloriosum non est maioris subtilitatis quam radius vel aer ; sed radius sua subtilitate non penetrat corpora opaca et aer non penetrat nisi porosa : ergo corpus gloriosum non potest omnia penetrare.
Item, si penetrat, aut hoc est dividendo aut subintrando per poros aut simul coexistendo si dividendo, sed quaedam sunt corpora indivisibilia et insecabilia ; item, sunt alia, quae, si dividuntur, nunquam reiungentur ; sunt et alia, quae, si dividuntur, corrumpuntur : ergo, tum corpus gloriosum nihil destruat quod non possit destrui, sed etiam quod possit, non omnino poterit penetrare saltem empyreum. Si subintrando per poros, sed pori sunt discontinui : ergo necesse esset corpus gloriosum discontinuari. Si simul coexistendo, sed impossibile est per naturam duo corpora esse simul ; sed gloria non aufert naturam ; ergo etc. Quod autem duo corpora esse simul in philosophia sit impossibile, dicit ratio ostensiva, quia corpori debetur locus ut propria mensura, sed multiplicato mensurato, necesse est mutiplicari mensuram propriam : ergo etc.
Item, sicut se habet unum locatum ad plura loca, ita plura locata ad unum locum ; sed unum locatum impossibile est esse in pluribus locis simul : ergo nec plura locata possunt esse in eodem loco simul.
Item, hoc videtur per impossibile, quia tunc accipiatur corpus aequalis magnitudinis, ut corpus gloriosum, tunc ista duo omnino conterminantur : ergo soliditas in soliditate et superficies in superficie et linea in linea et punctus in puncto ; sed duo indivisibilia sunt simul unum : ergo etc.
Item, trahatur linea a centro illius distantiae ad punctum circumferentiae per medium corpus glorificatum, et rursus alia ab eodem puncto ad idem per corpus non glorificatum ; aut est una linea aut duae. Si una, ergo corpus gloriosum et non gloriosum sunt unum ; si duae lineae, tunc videntur inconvenientia tria : primum, quod ab eodem puncto ad idem punctum possunt esse duae lineae rectae, et ita duae lineae rectae, inter quas non cadit superficies media ; et rursus, duae lineae rectae habentes eosdem terminos, cum lineae multiplicentur per terminos ; item, duae lineae rectae faciunt figuram. Quae sunt tria maxima inconvenientia secundum Philosophum.
Conclusio
Corpora gloriosa habent dotem pentrabilitatis
Respondeo : Omnes concedunt quod corpora gloriosa habent dotem penetrabilitatis. Sed quidam dicunt quod hanc habent, quoniam omnia corpora eis subiacent et obediunt, et ipsam virtutem habent super omnia. Unde dicunt quod sicut aer cedit sagittae, sic omne corpus cedit corpori glorioso. Sed illud improbatum est, quia qua virtute seiungeretur lapis, si per ipsum transiret, et caelum similiter et corpus hominis non gloriosi.
Alii dicunt quod non cedit ; sed quia omnia corpora quodam modo sunt porosa, et corpus glorificatum habet rationem et naturam lucis, quae tota per essentiam salvatur in puncto et dilabitur, quando non habet resistentiam, volunt quod corpus gloriosum pertranseat, et non per poros multos, sed potest per unum. Sed illud adhuc videtur inconveniens. Ponamus enim corpus aliquod non esse porosum ; tunc per illud non posset transire. Item, quomodo est intelligendum quod corpus gloriosum efficiatur ita modicum sicut porus, quin deperdatur eius figura, eius quantitas et mensura ? Ideo non est conveniens haec positio.
Alii ponunt quod, quia corpus est in perfecta obedientia respectu intellectus, et intellectus potest abstrahere a quantitate naturam secundum intelligentiam, et tunc abstrahere poterit secundum veritatem ; et tunc corpus, abstracta quantitate, habet corporis substantiam et spiritualitatem. Unde sicut spiritus est simul cum corpore et a corpore non impeditur, sic glorificatum corpus cum non glorificato. Sed hoc est impossibile et non intelligibile quod sit corpus vivens et organicum et non sit corpus quantum ; ideo hoc non est ponendum. Qualiter enim salvetur organizatio et membrorum distinctio in corpore a quantitate abstracto, hoc non video.
Alii vero dicunt quod corpus gloriosum potest esse in eodem loco cum non glorioso ; unde penetrat subintrando per totum, non per poros ; et hoc potest sic intelligi. Quod enim duo corpora naturalia non possunt esse simul in eodem loco, non est eo quod sunt duo ; ante enim per naturam sunt duo quam sint in uno loco vel duobus, quia per suas formas. Et hoc patet, quia duo puncta et duae lineae et duae superficies simul sunt in contactu physico, quia contigua sunt quorum termini simul, et simul sunt quandocumque in eodem loco primo sunt. Quod ergo non sunt simul, hoc est propter corpulentiam ipsorum, et quia unum non est alteri pervium. Si ergo ita sit quod alterum habeat subtilem corporeitatem et penetrativam virtutem respectu alterius, tunc quidem poterurit esse simul. Et quoniam in dote penetrabilitatis datur corpori subtilitas et virtus activa ad penetrandum non glorificatum, ideo penetrat, illo non cedente. Corpora vero mathematica et lineae et puncta ideo plura sunt, quia distantia ; et ideo impassibile est duo corpora mathematica vel duas lineas vel puncta esse simul vel etiam mathematicum cum naturali, sicut vult Philosophus.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod subtile dispositum est penetrari, non penetrare, dicendum quod hoc est verum, ubi est subtilitas raritatis ad patiendum ; sed hic est subtilitas iuncta virtuti agenti, sicut patet in igne et radio.
Ad illud quod obicitur, quod aequalis subtilitatis est radius, dicendum quod, etsi sit aequalis subtilitatis, non tamen est tantae virtutis in penetrando ; et utrumque requiritur, ut visum est.
Ad. illud quod obicitur, quod duo corpora non possunt esse simul, iam patet responsio, quia, si intelligatur de corpore secundum esse naturale, non habet hoc quia corpus, sed quia habet corpulentiam. Quod ergo obicitur de mensura, dicendum quod duplex est mensura, scilicet intra et extra. Mensura intra est propria et multiplicatur secundum multiplicationem mensurati, quia est unigenea mensurato ; mensura extra non oportet quod multiplicetur in quantum mensura ; sed, si multiplicatur, hoc est propter indigentiam vel incompossibilitatem mensuratorum.
Ad illud quod obicitur, quod unum corpus non potest esse in pluribus locis, ergo nec unus locus continet duo corpora, dicendum quod non est simile, quia primum facit finitas ; qua creatura non privatur per gloriam ; secundum facit corpulentia et grossities, quae aufertur per gloriam.
5-6. Ad illud quod obicitur de punctis et lineis, dicendum quod non habent distinctionem manifestam, quae est secundum distantiam, sed distinctionem naturalem, quae est secundum diversam substantiam, quae simul in suis naturis coexistunt. Ipse vero opponit ac si esset distinctio secundum esse mathematicum.
Ad illud quod obicitur de corpore glorificato, utrum possit esse simul cum alio ; aliqui dixerunt quod sic, sicut duo radii et lumina simul sunt, secundum Dionysium. Sed tamen hoc non credo, quia unum non est materiale respectu alterius nec pertransibile alio ; et ideo, quamvis sit ibi subtilitas, deficit tamen penetrabilitas. Nec est simile de luminibus, quia formae sunt habentes multiplicationem non a subiecto in quo sunt, sed a principio effectivo, sicut dicit Dionysius ; et ideo plura corpora gloriosa non possunt esse simul, sicut gloriosum cum non glorioso.