Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum corpus glorificatum sit palpabile a tactu non glorificato.
Secundo quaeritur de subtilitate per comparationem ad actum nostrum ; et quaeritur, utrum corpus glorificatum sit palpabile a tactu non glorificato.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Lucae ultimo, 39 : "Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet".
Item, Gregorius in homilia : "Palpabile fuit per veritatem naturae et subtile per effectum spiritualis potentiae".
Item, ratione videtur, quia in corpore glorioso erit veritas carnis et ossis ; sed caro est mollis et os durum ; sed durum et molle sunt obiecta tactus : ergo etc.
Contra : Gregorius: "Corrumpi necesse est quod palpatur" ; sed gloriosum corpus. est incorruptibile : ergo et impalpabile.
Item, Ioannes Chrysostomus, in quadam homilia : "Dignum est quaerere, qualiter corpus incorruptibile tangibile fuit mortali manu ; sed ne tumultueris : condescensionis enim fuit".
Item, ratione videtur, quia omne quod sentitur tactu, sentitur aut per resistentiam aut qualitatem activam, sicut sentitur aer frigidus ; sed corpus. gloriosum non potest sentiri per resistentiam, quia nihil ei resistit ; non per qualitatem activam, quia nulla talis immutatio ibi remanet : ergo nullo modo.
Conclusio
Corpus gloriosum potest se praebere tangibile et etiam non se praebere sive latere
Respondeo : Dicendum quod, cum dico tangibile, duo dico, scilicet quod potest immutare sensum, et hoc est perfectionis ; et quod non potest latere tactum nostrum, et hoc est imperfectionis. Et quia remanebit quod est perfectionis et tolletur quod est imperfectionis, ideo dico quod corpus gloriosum potest se praebere tangibile et potest se non praebere sive latere ; et hoc habet secundum diversas conditiones. Nam tangi potest, quia potest impellenti resistere, cum sit corpus verum, non vanum vel phantasticum ; latere potest, quia potest penetrare organum tactus. Primum habet per virtutem naturae, secundum per effectum spiritualis potentiae. Et haec duo contraria sunt in nobis, sed non in illo corpore. Concedendae ergo sunt rationes quod tangi potest.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur, quod palpatur est corruptibile, dicendum quod hoc verum est de eo quod est tactui subiectum, sed istud non erat : et ideo condescensionis erat.