Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum agilitas sit in omnibus corporibus gloriosis.

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod agilitas sit in corporibus gloriosis.

Rationes principales

Sapientiae 3, 7 : "Tamquam scintillae in arundineto discurrent" ; dicitur de Beatis.

Item, ratione videtur, quia anima sensitiva habet vim motivam et sensitivam, et resurgent organa virtutis motivae et sensitivae ; sed organa sensitivae erunt habilia sensui : ergo organa motivae motui.

Item corpus propter suam tarditatem animae repugnat ; sed tunc nulla erit repugnantia : ergo nulla tarditas, et sic etc.

Item, non statim ut resurgent erunt in empyreo ; et ille est locus debitus, et unumquodque corpus habet habilitatem tendendi ad locum suum : ergo, cum habeat habilitatem tendendi et hanc non habeat nisi per agilitatem ; patet etc.

Contra : Frustra est agilitas ad motum, si non decet esse motum ; sed in corporibus illis impossibile est esse motum, prout dicitur Apocalypsis 10, 6 : "Iuravit, quod non erit ultra tempus" ; sed omnis motus localis est in tempore : ergo, si non erit tempus, ergo nec motus.

Item, Augustinus, De Trinitate : "In habentibus mutationem nonnulla mors est ipsa mutatio". Et ratio huius est, quia in omni motu aliquid deperditur, et illud mori non incongrue dicitur ; sed corpus illud erit ab omni morte alienum : ergo etc.

Item, Philosophus dicit quod "motus est entelechia entis in potentia" ; unde omnis motus imperfectioni attestatur, quia est propter habendum aliquid non habitum ; sed omnis imperfectio abest a corporibus gloriosis : ergo et omnis motus.

Item, hoc ostenditur per simile in superiori et inferiori, quia anima remuneratur per affectionum et cogitationum quietationem, corpora etiam supercaelestia, quae sunt maxime habilia ad motum, per quietem : ergo similiter corpora gloriosa.

Conclusio

Corpora gloriosa habent agilitatem

Respondeo : Dicendum quod, quidquid sit de motu, tamen de agilitate certum est quod ista proprietas est de perfectione et nobilitate corporis et faciens ad expeditiemem animae in corpore : et ideo dico quod erit ibi, sicut probant rationes.

Ad rationes

Quod vero obicitur de motu, dicendum quod motus omnis est propter carentiam alicuius rei. Carentia autem potest esse aut rei quae inhaeret aut rei quae assistit. Si rei quae inhaeret ut proprietas absoluta, haec quidem imperfectionem facit in mobili, et similiter motus. Alia est carentia rei quae assistit, et tunc aut illa est nata assistere per naturam, et tunc illa indiget ; et talis motus, etsi sit rei perfectae, attestatur tamen alicui imperfectioni, ut cum lapis movetur ad locum deorsum ; aut locus ille non est natus assistere per naturam magis quam alius, quia illo non indiget, sed per voluntatem, quia aliquid vult circa illum locum operari ; et talis motus non ponit imperfectionem, sed libertatem, et talis esse poterit in corpore glorioso.

Ad illud ergo quod obicitur, quod non erit tempus, dicendum quod verum est prout est mensura motus primi mobilis.

Ad illud quod obicitur de mutatione, quod est mors, dicendum quod illud non intelligitur de qualibet mutatione : sed de mutatione ad formam.

Ad illud quod obicitur, quod motus attestatur imperfectioni, dicendum quod verum est de motu ad formam vel ad situm propter indigentiam : hic autem motus est propter libertatem.

Ad illud quod obicitur, quod anima non mutat affectiones, dicendum quod mutatio veniebat ex eius instabilitate, mutatio corporum superiorum est propter inferiorum necessitatem ; mutatio autem corporis ab anima ex libertate : ideo non est simile.

PrevBack to TopNext