Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum agilitas inclinet corpus gloriosum ad omnem differentiam positionis an ad aliquem locum determinatum.

Secundo quaeritur de inclinatione corporis gloriosi, quae est per agilitatem ; et quaeritur, utrum agilitas inclinet corpus gloriosum ad omnem differentiam positionis an ad aliquem locum deterininatum.

Rationes principales

Et quod non ad omnem differentiam, videtur : Quia inclinatio mobilis sequitur praedominans secundum quantitatem ; sed praedominans secundum quantitatem in corporibus illis est terra et aqua : ergo etc. Si dicas quod auferetur gravitas, contra : haec est de natura terrae ; sed Augustinus dicit quod natura servabitur : ergo etc.

Item, unumquodque appetit quod est magis sibi conveniens ; sed locus caeli empyrei est magis sibi conveniens : ergo appetit esse ibi. Sed inclinatio est appetitus naturalis : ergo. etc.

Item, omne quod quiescit alicubi, habet vim ipsum ibi stabilientem ; sed corpus gloriosum quiescit in caelo : ergo ibi stabilitur per aliquam virtutem. Sed virtus stabiliens in loco inclinat ad locum determinatum : ergo etc.

Contra : Corpus illud est per omnia obediens animae : ergo, si voluntas illa potest movere ad omnem differentiam positionis et aeque ad unam sicut ad alia, ergo corpus gloriosum non magis inclinatur ad unam quam ad aliam.

Item, quod habet inclinationem ad unam partem, si moveatur ad oppositam, movetur cum fatigatione et poena : ergo, si illud inclinaretur sursum et moveretur deorsum, esset ibi labor et poena,

Item, quod appetit unum locum, si extra illum ponatur, efficitur indigens et imperfectum : ergo, si corpus gloriosum inclinaretur ad aliquem locum secundum appetitum, aut impossibile esset quod inde moveretur, aut, si inde moveretur, esset imperfectum.

Conclusio

Agilitas corporis gloriosi non inclinat ad aliquem locum determinatum, sed est promptitudo, ut ad omnem locum, sicut vult anima, moveatur

Respondeo : Dicendum quod habilitas ad motum sequitur inclinationem, et inclinatio appetitus est respectu perfectionis, quia propter illam est. Quoniam igitur corpus gloriosum totam suae existentiae et nobilitatis et stabilitatis rationem trahit ab anima, ideo inclinatio eius est ad animam, non ad aliquid extra. Et quoniam agilitas sequitur inclinationem, et anima potest movere in omnem differentiam positionis : ideo et corpus habet habilitatem ad omnem situm. Unde agilitas non inclinat ad aliquem locum determinatum, ut probatum est, sed est promptitudo, ut corpus moveatur in omnem locum ad quem vult movere anima. Et concedendae sunt rationes ad hoc.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod terra praedominatur, dicendum quod, quia appetitus elementorum totaliter quietatur in illo corpore, quod nullum elementum in eo appetit suam sphaeram ; et ideo ablatus est terrae appetitus ille et gravitas. Quod obicitur, quod natura servatur, et vitium detrahitur, dicendum quod vitium dicitur omne quod importat imperfectionem.

Ad illud quod obicitur, quod appetit magis conveniens, dicendum quod hoc verum est, si illo indiget ; sed corpus gloriosum nullo indiget loco.

Ad ultimum dicendum quod corpus stabilitur in omni loco per animam et anima per Deum ; et sic non indiget alia inclinatione.

PrevBack to TopNext