Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum parvuli in Baptismo recipiant sanctificationem.
Rationes principales
Quod parvulus non possit iustificari, videtur : Quoniam Bernardus, De libero arbitrio, dicit quod "duo sunt ad salutem necessaria ; scilicet dans et liberum arbitrium", et subiungit quod tam non potest esse salus nostra sine voluntate consentientis quam non potest esse sine gratia dantis. Sed in parvulo non est usus liberi arbitrii : ergo non potest esse in. eo salus.
Item, Augustinus: "Qui creavit te sine te non iustificat te sine te", hoc est sine actu tuae voluntatis ; sed parvulus hunc non habet : ergo non potest iustificari.
Item, voluntas parvuli non mutatur, ergo semper se habet uniformiter respectu gratiae ; sed Deus, semper paratus est dare : ergo quod modo dat, modo non, hoc est propter mutationem in voluntate suscipientis : ergo, si in.parvulo non mutatur voluntas, non recipit rem. Si dicas quod parvulus disponitur non actu suo, sed fide offerentium, esto quod illi essent infideles, tunc ergo parvulus damnaretur.
Item, in sacramento significatio antecedit sanctificationem : ergo, non existente significatione, non est sanctificatio ; sed parvulo sacramentum non significat, quia nihil facit in intellectum eius venire : ergo parvulum non sanctificat.
Sed contra : Magis consonat rationi et pietati quod conditio parvulorum possit ab aliquo iuvari quam laedi ; sed parvuli sine suo consensu possunt trahere et frahunt culpam : ergo multo magis gratiam.
Conclusio
Parvuli in baptismo recipiunt rem Sacramenti, qua fit remissio culpae originalis
Respondeo : Dicendum quod parvuli recipiunt rem sacramenti, quae est remissio culpae originalis ; et hoc merito passionis Christi et alienae fidei et virtute sacramenti. Et ratio huius est tum ratione divinae misericordiae, tum ratione suae impotentiae, tum ratione talis culpae. Quia enim per actum alterius fuit culpa contracta et ipsi non poterant se adiuvare, misericors Deus congruum reputavit eis per alium subveniri. Quia enim pro illa culpa nullus satisfacere poterat purus homo, ideo subvenit Deus toti humano generi per passionem Christi. Et rursus, quia passio effectum non habet nisi in his qui volunt fieri membra Christi et consentiunt, et hoc non poterat parvulus velle : ideo subvenit ei voluntas et fides aliena. Sed quia fides subvenit profitendo, et hoc est in sacramento ubi est professio mortis Christi in signo, ideo subvenit per sacramentum. Tria igitur sunt disponentia parvulum ad salutem : et primum est passio Christi, secundum fides aliena, tertium vero et immediatum est virtus sacramenti, quae characterem imprimit, qui ad gratiam disponit. Et per hoc patent obiecta.
Ad rationes
1-3. Nam primum intelligitur de iustificatione a culpa acta, non contracta ; secundum similiter patet et tertium, quia parvulus non disponitur secundum actum suum, sed alienum, quia divina misericordia alienam voluntatem in propriam reputat.
4. Ad quartum dicendum quod sacramentum, quantum est de se, semper significat et sanctificat ; sed tamen in parvulo non habet effectum significandi, sed sanctificandi, quia non est capax doctrinae, est tamen capax gratiae, sicut et culpae, et hoc est ex largitate divinae misericordiae ; quamvis enim non significet parvulo, tamen aliis significat gratiam quam tribuit parvulo.