Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum parvuli in baptismo recipiant plene rem Sacramenti.

Secundo quaeritur, utrum parvuli recipiant plene rem, hoc est gratiam cum habitibus virtutum.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Augustinus, De Baptismo parvulorum : "Parvulos, etsi nundum fides, quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fideles facit". Ergo non habent habitum fidei.

Item, ratione videtur, quia virtus est habitus ; sed habitus reddit potentiam facilem ad opus ; sed hoc non est in parvulo : ergo etc.

Item, "virtus est habitus perfectus", quia virtus est quae habentem perficit ; sed perfectio moris praesupponit perfectionem naturae : ergo, cum in parvulo non sit perfectio naturae, nec erit in eo perfectio moris, et sic etc.

Item, virtus est habitus potentiae motivae ; sed cognitiva praecedit mofivam : ergo, cum parvuli non sint susceptibiles habitus cognitivi, nec erunt motivi.

Contra : Augustinus, Ad Bonifacium : "Regenerans Spiritus in maioribus offerentibus et parvulis oblatis communis est". Ergo eumdem effectum habet in magnis et parvis.

Item, ratione videtur, quia Baptismus ita facit evolare parvulum, si moriatur, ut adultum ; sed virtutes sunt pennae ad volandum in caelum : ergo parvulus habet virtutes, si baptizatur.

Item, Baptismus delet originale in parvulo ; sed originale non solum substantias, sed etiam potentias deformat in pueris : ergo, si Baptismus est perfedum remedium, reformat potentias. Sed potentiae reformantur habitibus virtutum : ergo Baptismus dat parvulis habitus virtutum.

Item, Baptismus facit parvulum dignum et idoneum ad dotes gloriae, quae sunt visio, dilectio, tentio ; sed ad visionem disponitur fide, ad dilectionem caritate, ad tentionem spe : ergo parvulus habet virtutes theologicas et alias per consequens.

Conclusio

Parvulis in baptismo cum gratia habitus perfecti virtutum conferuntur

Respondeo: Quidam dixerunt virtutes parvulis dari quantum ad radicem, non quantum ad habitus, quia datur eis gratia delens culpam, non ut habilitans potentias, quia potentiae sunt ligatae, unde non sunt natae habilitari ; sed, cum potentiae solvuntur, gratia ramificatur in habitus, virtutum. Sed haec positio non potest stare, quia tunc aliquis habens virtutes, si ligarentur in eo potentiae per stultitiam vel furiam, amitteret eas ; quod stultum est dicere, cum sola culpa perdantur.

Alia positio est quod dantur parvulis quantum ad habitum, sed non quantum ad usum. Sed tunc quaeritur : quid vocatur ibi usus ? Aut facultas utendi aut actus. Si facultas, tunc qui habet habitum habet facultatem, nec est distinguere. Si actus, sed adulti non semper utuntur virtutibus, ut quando aliis intendunt, tamen complete habent habitus. Si usus vocatur quaedam assuefactio addita muneri virtutis, sicut patientia dicitur fuisse in Iob, adhuc non solvit, quia haec non est in omnibus adultis bonis.

Tertia positio est quod dantur eis habitus, sed secundum statum imperfectionis ; unde habitus ille quasi medius est inter potentiam nudam et perfecte dispositam, sicut est visus in oculo canis ante nonum diem. Sed ista positio non potest stare convenienter, quia perfectio habituum infusorum venit ex parte gratiae ; et per id quod habent, absque additione possunt parvuli bene operari, cum creverunt.

Et propterea dicendum quod dantur eis habitus perfecti virtutum sicut et adultis, quamvis per illos non operentur. Propter quod notandum quod potentiae animae dupliciter impediuntur, ne debite exeant in actus suos : uno modo a corporis imperfectione et corruptione ; et sic impediuntur in parvulis et stultis et dormientibus, et contra hoc expeditivum est corporis perfectio et bona dispositio. Alio modo impediuntur ab habitu malo, ut a concupiscentia sive a culpa ; et sic expediuntur per gratiam sive virtutes. Virtutes ergo reddunt potentias faciles ipsas perficiendo, et hoc removendo culpam ; aliam autem expeditionem non faciunt. Unde, cum parvulus sit habens utrumque impedimentum, alterum removetur per virtutes, non utrumque ; et ideo non est orirnino facilis.

Huiusmodi autem habitus expeditivus habet triplicem ortum : nam quidam est innatus, quidam acquisitus, quidam infusus. Primus incipit cum natura et ab eius principiis ortum habet ; et ideo in natura imperfecta est imperfectus, et cum natura crescente crescit, et cum natura perfecta perficitur, ut patet in naturali iudicatorio. Secundus vero, scilicet acquisitus, ortum habet a libero arbitrio, qui non habet usum donec natura aliquo modo perficiatur ; et ideo sequitur naturam perfectam. Tertius vero ortum habet a Deo, non a natura nec a libero arbitrio ; et quia non habet ortum a libero arbitrio, potest esse in parvulo ante usum liberi arbitrii ; quia vero non habet ortum a natura, potest esse perfectus, natura existente imperfecta. Per haec patent obiecta.

Ad rationes

Nam fides aliquid habet infusum, aliquid acquisitum, ut cognitionem substratam ; ratione primi est in parvulo, non ratione secundi.

Ad illud quod obicitur de facilitate, patet responsio, quia habitus ille reddit potentiam facilem, sed non omnino.

Ad illud quod obicitur, quod virtus est habitus perfectus etc., dicendum quod perfectio moris quaedam est acquisita, et haec praesupponit perfectionem naturae ; quaedam infusa, et haec non praesupponit necessario. Posset tamen dici quod potentiae naturales in parvulo, in quibus natae sunt inesse virtutes quantum est de se, perfectae sunt, licet non exeant in actum propter impedimentum corporis. Unde statim, cum anima parvuli soluta est a carne, habet operationes sibi debitas.

Ad illud quod obicitur, quod habitus cognitivi praecedunt etc., dicendum quod, licet habitus cognitivi sint secundum acquisitionem, tamen gratuiti sunt per infusionem. Sed, cum cognitivi possint infundi, quare non dantur ? Ratio est quia sunt ad cognoscendum, et hunc actum non habent ante usum rationis. Sed habitus motivi non tantum sunt ad dirigendum, sed ad faciendum dignum gloria et purificandum a culpa.

PrevBack to TopNext