Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum damnati velint se peccasse.

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod damnati vellent se peccasse :

Rationes principales

Quia Augustinus, De fide ad Petrum, dicit quod "bonam habere nullatenus poterunt voluntatem" ; sed nolle se peccasse est voluntatis bonae : ergo non poterunt hoc habere : ergo, si considerabunt peccatum suum, cum non possint nolle, necesse habent velle.

Item, voluntas hominis post mortem est invertibilis sicut voluntas angeli mali ; sed angelus malus vult se peccasse : ergo etc.

Item, malitia inclinat voluntatem ad malum sicut gratia ad bonum ; sed malitiit remanebit in damnatis sicut et gratia in Beatis : ergo sicut Beati bona quae semel voluerunt semper volunt, ita damnati semper volunt mala.

Item, quod quis dimittat actum peccandi in praesenti, non potest esse sine gratia gratis data, multo fortius de peccandi voluntate : ergo, si nulla gratia datur ipsis reprobis nec natura melioratur, ergo peccandi voluntatem nunquam amittunt.

Contra : Sapientiae 5, 3 : "Dicent intra se, poenitentiam agentes" etc. Constat quod illa est consideratio rationis deliberantis : ergo videtur quod velint non peccasse.

Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum : "Videmus, inquit, ferissimas bestias dolore poenarum a maximis voluptatibus abstinere". Sed damnati non ardentius appetunt quam bestiae atroces, et maxime cruciantur : ergo eorum appetitus retrahitur, et sic etc.

Item, peccatum non placebat quia peccatum, sed propter libidinosam delectationem ; sed in damnatis exclusa est omnis libidinosa delectatio : ergo nullum peccatum eis placet.

Item, mala voluntas, eo ipso quod mala est, est contra Deum, et eo ipso quod est contra Deum, est meritoria poenae. Ergo semper merentur poenam, et ita debet semper eis poena augeri, et sic in infinitum. Sed sic non dicitur : ergo etc.

Item, voluntas mala, eo ipso quod mala, est inordinata : ergo quando exit in actum novum, de novo inordinatur ; sed nihil potest Deus relinquere inordinatum : ergo, si peccatum non ordinatur nisi in poena, et est nova inordinatio, ergo nova poena, et ita semper cresceret.

Item, esto quod damnatis daretur libertas peccandi, nunquam fornicarentur ; si redirent ad corpora et locum haberent, constat quod nollent peccare, cum magis horreant tantam poenam quam delectationem peccati diligant : ergo videtur etc.

Conclusio

Damnati nolunt, se peccasse, loquendo de actu, non vero de habitu voluntatis malae

Respondeo : Dicendum quod mala voluntas dicitur dupliciter, scilicet actus et habitus. Dico ergo quod timor servilis peccatoribus non aufert habitum malae voluntatis, sed aufert actum : iste enim non vult luxuriari, quia timet puniri ; de ipsa voluntate tamen habitum non aufert ; quod patet, quia, si speraretur impunitas, vellet utique luxuriari. Sic intelligendum in damnatis quod dolor poenalis aufert ab ipsorum voluntate actum volendi peccare, quia revera damnati non appetunt luxuriari nee dominari propter poenas quas ex illis actibus sentiunt se incurrisse ; habent tamen habitum voluntatis malae, per quam appeterent peccare, si non crederent se ex hoc puniri. Si ergo quaeras, utrum damnati nolint peccasse, dico quod nolunt, non propter hoc quod peccatum eis displiceat, quia iniustum, sed quia eis displicet poena iusta. Et ideo malam habent voluntatem hoc volendo, et ideo adhuc vivit in eis voluntas peccandi, licet dolore poenarum impediatur ne exeat in actum suum.

Et sic patet responsio ad primum.

Ad illud quod obicitur, quod voluntas est invertibilis, dicendum quod verum est de voluntate quantum ad habitum, in qua fit plena versio ; sed non est verum de vertibilitate quantum ad actum.

Ad illud quod obicitur, quod malitia inclinat sicut gratia, dicendum quod non est simile, quia motus gratiae praemiatur in simili et convenienti, sed motus libidinis in dissimili, ut in dolore ; et ideo impeditur, sed motus gratiae consummatur.

Ad illud quod obicitur, quod abstinere a voluntate peccandi non est sine gratia, dicendum quod, loquendo de voluntate-habitu, non est sine gratia ; sed in voluntate-actu distinguendum est, quia aut abstinet ab actu malo, quia contra Deum et quia iniquum ; et hoc non est sine gratia gratis data : haec enim praeparat ad ulteriorem gratiam ; aut quia hoc est laesivum, sicut aliquis dimittit fornicari vel inebriari, quia amittit visum ; et talis est per naturam puram. Similiter dico quod damnati refugiunt propter timorem poenae.

1 Ad illud quod obicitur in contrarium, quod habent poenitentiam, dicendum quod verum est ; sed illa poenitentia est stimulus poenitudinis, non correctio voluntatis ; unde, si daretur libertas peccandi, ut speraretur omnino impunitas, dico quod peccarent ; sed, si deberent ita puniri pro aliis quae facerent sicut pro his quae fecerunt, nunquam vellent peccare.

Ad illud quod quaeritur, utrum habeant aliquam inordinationem actualem voluntatis, potest dici quod sic ; sed illa inordinatio est eis versa in poenam sicut Beatis bona voluntas in gloriam ; unde sicut isti non merentur amplius bona voluntate, ita nec illi demerentur mala ; et hoc dicit Augustinus, et habetur in littera.

PrevBack to TopNext