Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum voluntate deliberativa damnati malint non esse quam sic esse.

Secundo quaeritur, utrum voluntate deliberativa damnati malint non esse quam sic esse.

Rationes principales

Et quod sic videtur. Apocalypsis 9, 6 : "In diebus illis desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis".

Item, Augustinus, in libro De miseria huius mundi ; loquens de damnatis, dicit : "O mors, quam dulcis esses quibus tam amara fuisti ! Te solum desiderant qui te vehementer oderunt".

Item, ratione videtur, quia maior est tristitia ex poena quam sit delectatio ex esse, quia modicum habent gaudium et magnam tristitiam. Ergo, si electio rationis praeeligit fugam magis nocivi desiderio minus delectabilis, ut patet de illo qui vult lucrari argentum et fugit mortem, videtur quod damnati malint omnino non puniri quam esse.

Item, si cederent in non-esse, poena esset momentanea ; sed poena cruciatus eorum est aeterna : ergo, si poena momentanea praeferenda est aeternae, sicut malum finitum infinito, videtur etc.

Contra : Augustinus, in libro De libero arbitrio : "Considera quam bonum est esse, quod et beati et miseri volunt ; magis tamen est esse et esse miserum quam omnino non esse, cum tamen miser esse notis".

Item, ratio Augustini: Praelectio supponit electionem ; sed non-esse non est eligibile, quia omne eligibile habet apparentiam boni, sed ipsum non-esse non habet boni apparentiam, quia quod apparet bonum, apparet esse : ergo etc.

Item, omnis appetitus ordinatus est conformis naturae, quia natura appetit semper quod melius est ; sed natura semper appetit esse, ut ipse Philosophus dicit, et nullo modo non-esse : ergo etc.

Item, maius malum magis est fugiendum ; sed maius malum est quod magis adimit ; sed corruptio in non-esse adimit totum bonum, poena vero non totum, immo multum relinquit : ergo magis fugiendum est non-esse quam puniri.

Conclusio

Damnati mallent non esse quam esse damnati; et illud appetitu commod maigs appetendum est, non tamen simpliciter

Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod damnati mallent non esse quam sic esse ; sed appetitus eorum est inordinatus et indiscretus et phantasticus, quia sibi nocivum appetit, sicut est appetitus febrici tantis, qui non venit ex natura, sed ex phantastica imaginatione, quia existimat sibi prodesse quod nocet sibi. Sic damnati, quia existimant se habere quietem, si omnino non essent, appetunt magis non esse quam esse in poenis ; et hoc videtur dicere Augustinus. Sed tamen Sapiens dicit in Ecclesiastis 4, 3 : "Feliciorem utroque iudicavi" etc, ; et ipsa Sapientia, Matthaei 26, 24 : "Melius erat ei, si natus non fuisset homo ille" ; et Hieronymus dicit : "Quod melius est non vivere quam male vivere".

Ideo dicendum aliter quod non-esse nullo modo est appetendum appetitu recto ; similiter nec esse damnatum vel esse infelicem ; et si horum aliquid appetatur, phantasia est, non ordinatio naturae ; sed utrumque horum fugiendum. Et cum se habeant sicut excedentia et excessa, utrumque altero magis fugiendum diversis considerationibus.

Quia enim non-esse adimit totum bonum, poena partem, ideo hoc magis fugiendum, simpliciter tamen loquendo. Quia corruptio in non-esse in infinitum excedit intensive, in infinitum, inquam, secundum proportionem, poena vero extensive in infinitum secundum veritatem, ideo credo quod magis appetendum.esset, si poneretur in optione, omnino non esse quam aeternaliter torqueri, loquor de appetitu qui refugit incommodum. Hoc enim iudicat mens mea magis portabile, sicut decollationem magis quam diuturnam ignis adustionem. Verumtamen secundum appetitum honesti, quia cruciatus iniqui spiritus est ad gloriam Dei, utique malle deberet ignibus subiacere ad continuam Dei laudem, quam per omnimodam corruptionem manum Dei effugere.

Concedo igitur quod damnati mallent non esse ; et omnis homo ratione illud debet appetere, considerata gravitate utriusque poenae ; non tamen dico quod sit magis appetendum simpliciter, tamen ipsi simpliciter magis appetunt. Et concedendae sunt rationes ad hoc.

Ad rationes

Ad rationes autem ad oppositum, solvendum quod Augustinus procedit ea via qua corruptio in non-esse excedit, scilicet intensive.

Ad illud quod obicitur, quod praeelectio supponit electionem, dicendum quod verum est de illa quae est per modum desiderii, non de ea quae est per modum fugae.

Ad illud quod obicitur, quod natura desiderat semper esse, dicendum quod verum est, et etiam ratio recta ; tamen natura magis refugit poenam aeternam quam momentaneam.

Ad illud quod obicitur, quod maius malum est, quod magis adimit, dicendum quod maius malum dupliciter est, scilicet extensive et intensive, et similiter magis adimere ; et natura magis refugit semper esse in omnimoda miseria quam omni bono privari ; sicut frequenter de re quam multum amamus, maluimus illam non habere quam propter illam induere conditionem servilem.

PrevBack to TopNext