Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum damnati mallent omnes esse damnatos quam quosdam damnatos, quosdam beatos.
Rationes principales
Et quod mallent omnes damnatos, ostenditur : Primo per illud quod communiter consuevit dici : "Solatium est miseris socios habere poenarum".
Item, hoc ostenditur per illud quod dicitur Isaiae 14, 9 : "Surrexerunt de soliis", Glossa : "Solatium est malorum multos socios habere poenarum".
Item, Augustinus, De catechizandis rudibus : "Cautus esto, ne tibi aliunde hostis subrepat, quia solatium malevolentissimum suae voluntatis cum quibus damnetur inquirit". Ergo illud est solatium malorum : si ergo ipsi quaerunt et desiderant quod est ad solatium, patet etc.
Item, ratione videtur, quia invidia surgit ex defectu caritatis et amore proprii boni ; sed utrumque in damnatis est : ergo est in eis maxima invidia : ergo, si invidus nullum vellet videre bonum nec beatum, ergo damnati vellent quod omnes una cum eis essent damnati magis quam quod quidam essent damnati, quidam beati.
Item, Sancti et damnati ad invicem inimici sunt, propter hoc quod damnati sunt inimici Dei. Ergo, cum damnati non diligant inimicos, sed potius odiant, et qui odit alium, mallet ipsum videre miserum quam beatum, ergo etc.
Contra : Lucae 16, 27 dicitur de divite quod rogabat pro fratribus, ne venirent "in locum tormentorum": ergo, cum damnati habeant multos consanguineos in caelo, ergo mallent eos esse in caelo quam in inferno.
Item, damnati, etsi habeant malam voluntatem, non tamen perdiderunt affectionem naturalem ; quod patet, quia impiissimi homines diligunt sibi proximos ; sed in praesenti, si pater miser habet filium miserum, non laetatur, sed magis tristatur de tali societate.
Item, si damnati desiderarent aliorum damnationem, ergo sicut cresceret aliorum damnatio, ita et consolatio eorum, quia desiderium, si compleatur, delectat animam : ergo post omnium damnationem erunt in maiori consolatione ; quod est manifeste falsum, immo crescet desolatio, sicut dicitur super illud Psalmi [111, 10] : "Desiderium peccatorum peribit", Glossa : "Nullo succedente solatio".
Item, Beatus adiectus multitudini electorum multiplicat gaudium : ergo, ab oppositis, damnatus amplificat moerorem ; sed sicut Beatus desiderat amplificationem sui gaudii, ita damnatus diminutionem sui moeroris : ergo, cum Beati semper velint miseros pervenire ad gloriam, damnati refugiunt ut aliqui descendant ad eorum miseriam ; ergo nollent Beatos esse damnatos.
Conclusio
Generaliter loquendo, damnati mallent, omnes esse miseros, quam aliquos esse beatos, ipsis existentibus miseris
Respondeo : Dicendum quod, etsi in damnatis aliquo modo remittantur affectiones libidinosae propter poenarum magnitudinem, illae, inquam, affection es quae habent annexam delectationem, aliae tamen affectiones, in quibus est poenalitas, vigorantur ; unde, etsi cesset actualiter affectus luxuriandi et dominandi, tamen intenditur affectus sive furor impatientiae et livor invidiae ; unde tunc dentibus suis frement et tabescent. Et quoniam vigebit in eis odium et invidia et vehementer tristabuntur et tabescent in gloria electorum Dei ; et ideo ad satiandum suam impiissimam aemulationem et odium vellent nullos esse beatos, immo omnes miseros. Et quia nec ipsi ad beatitudinem possunt pertingere nec alios possunt a statu beatitudinis amovere, ideo in semetipsis vehementer tabescunt et confunduntur Concedendum est ergo quod, ergo similiter in inferno generaliter loquendo, mallent omnes esse miseros quam, ipsis existentibus miseris, aliquos esse beatos. Et concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de illo divite, qui nolebat fratres damnari, dicendum quod, quamvis in generali damnati nolint videre beatos aliquos, sed omnes miseros, tamen, quia specialius habent aliquorum amorem naturalem et privatum, nollent ipsos damnari, aliis existentibus in statu gloriae ; quia, etsi illi damnentur, adhuc tamen manet aemulatio et occasio tabescendi. Non sic esset de omnibus.
Et per hoc patet sequens de affectione naturali ; tamen nullos ita diligunt naturaliter quin vellent eos esse damnatos, hoc pacto quod nulli essent beati. Et exemplum patet in illis qui habent odium capitale, qui desiderant vitam consanguineorum ; attamen vellent quod multi ex consanguineis essent mortui, ut possent affectum vindictae de inimicis suis implere.
Ad illud quod obicitur, quod si desiderant damnationem etc., dicendum quod non desiderant damnationem quorumcumque, sed eorum quibus invident, propterea quia vident eos elevatos, et illorum, ex quorum comparatione confunduntur ; et isti sunt Beati, et quia hoc obtinere non possunt, ideo non consequentur inde solatium, sed habent inde magnum supplicium.
Ad illud, quod refugiunt desolationem, dicendum quod sicut homo sanus, in quo est natura bene disposita, appetit cibaria sibi competentia, homo vero infirmus appetit ea quae nocent, quia existimat ea prodesse : sic Beati, tamquam mente sani, appetunt aliorum glorificationem, quae vere est eis proficua, damnati vero Beatorum damnationem, quam existimant sibi utilem et delectabilem, sicut invidus alterius subversionem ; attamen, si eveniret, non propter hoc miseria eorum decresceret, immo succresceret. Multa enim volunt impii et peccatores, quae si obtinerent, essent miseriores. Ad haec confirmanda multum facit auctoritas Augustini in secundo capitula, ubi dicit quod ira, odium et caecitas in damnatis excrescent.