Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in inferno sint tenebrae corporales.
Rationes principales
Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod non erunt ibi tenebrae corporales : Quia constat quod reprobi habent potentiam videndi vel etiam habituri sunt post iudicium : ergo, cum visus natus sit exire in actum, videtur quod videre debeant ; sed non est videre sine luce : ergo etc.
Item, boni videbunt alios Sanctos ad suam gloriam, maxime illos quos converterunt : ergo similiter, si mali debent invicem confundi, maxime qui aliis malum exemplum dederunt, sicut Arius : ergo similiter debent eos videre.
Item, lux naturaliter sequitur ignem, ergo ubi est aggregatio ignis, et luminis ; sed haec est in inferno : ergo etc.
Contra : Matthaei 22, 13 : "Ligatis pedibus et manibus, proicite eum in tenebras exteriores" ; super quo Gregorius: Si ille ignis lucem haberet, qui repelluntur in tenebras exteriores mitti nequaquam dicerentur.
Conclusio
Respondeo : Ad hoc respondet Isidorus inquiens : Ignem gehennae habere lucem ad aliquid, ad aliquid non habere, verum est ; lucebit enim ad desolationem, ut habeant unde doleant, non ad consolationem, ne habeant unde gaudeant.
Ad quod intelligendum notandum quod ignis est in triplici differentia. Est enim ignis purus, ut est in propria materia ; et est ignis incorporatus, ut est in materia aliena, ut in terrea vel aerea ; et est ignis non tantum incorporatus, sed etiam permixtus, ut ignis sulphureus et fumosus. Primus est lux et pure lucet et abundanter. Secundus est ignis, carbo et flamma ; hic autem lucet et tenebram expellit. Tertius est ignis fumosus, et talis est tenebrosus, et iste erit in inferno.
Rursus notandum quod lux illuminat oculum ad videndum ; potest ergo illuminare ad videndum delectabilia vel ad videndum indifferentia vel ad videndum tristia et horribilia. Primo et secundo modo non erit illuminatio, sed tertio modo tantum.
Secundum hoc igitur patent obiecta. Nam rationes probantes quod non sit ibi ignis lucens, procedunt secundum lucis puritatem illuminantem ad delectandum. Rationes vero probantes quod sit ibi ignis lucens, procedunt de luce communiter, secundum quod tenebris fumositatis admixta et illuminans ad desolationem et horrorem.