Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in damnatis erunt tenebrae spirituales quoad actum cognoscendi.

Secundo quaeritur, utrum erunt ibi tenebrae spirituales quantum ad actum cognoscendi.

Rationes principales

Quod sic, videtur : Quia caeco, ubicumque est, est tenebra ; sed mali et damnati sunt excaecati per malitiam, Sapientiae 2, 21 : "Excaecavit eos malitia eorum": ergo, si ibi crescit malitia, ergo et caecitas.

Item, Augustinus dicit super Psalmum 6, 8 : "Ibi tenebrae exteriores erunt, quia penitus extra Deum erunt. Quid enim est extra Deum esse, nisi in summa caecitate esse?" Ergo erunt in summa caecitate ; et si hoc, nulla ergo erit ibi illuminatio spiritualis.

Item, sicut intellectiva nata est illuminari ad verum, ita affectiva inflammari ad bonum ; sed affectiva omnino privatur calore sive amore boni : ergo cognitiva lumine veri.

Item, sicut affectiva delectatur in bonitate, sic cognitiva. in veritate ; sed a reprobis auferetur omnis delectatio : ergo omnis illuminatio et cognitio veritatis pari ratione.

Contra : Reprobi habent multorum cognitionem naturalem ; sed nec poena nec culpa debet bona naturae destruere omnino : ergo aliqua in eis cognitio remanebit.

Item, damnati habent remorsum conscientiae et vermem ; sed conscientia non remordet nisi de peccatis quae cognovit : ergo etc.

Item, videtur quod amplius sit in damnatis de luce quam in viatoribus, etiam se ipsis ; quod patet, quia multi interficiunt Martyres, arbitrantes se bene facere, multi credunt impune peccare ; sed tunc certi erunt se fuisse deceptos : ergo lumen cognitionis eis accrescet ; et si hoc, ergo videtur quod Deus det novas illuminationes damnatis.

Item, videtur quod saltem a parte speculationis tantum lumen sit in eis quantum nunc : quia, si privatio luminis est per meritum peccati, sed meritum et demeritum est in potentia practica vel motiva, non in potentia speculativa, ergo etc.

Conclusio

Damnatis aliqua quidem manifesta sunt sed ad cumulum dolorum; nihil autem lucis ipsi habent ad dirigendum et delectandum

Respondeo : Dicendum quod sicut est triplex actus lucis corporalis, scilicet manifestare, dirigere et delectare, sic et in luce spirituali. Si loquamur quantum ad primum actum, sic dico quod non omnino extra lucem erunt, quia aliqua erunt eis manifesta, sed illa solum quae faciunt ad cumulum poenae, alia non ; et ideo ista lux est ad manifestandum tenebras et ducens in tenebrositatem, non consistens in lumine. Si loquamur quantum ad secundum actum qui est dirigere, sic dico quod omnino erunt extra lucem, quia non poterunt dirigi. Erunt enim extra omnem viam et tempus et focum bene agendi, sicut dicitur Ecclesiastis 9, 10 : Quia nec opus nec ratio nec scientia est apud inferos. Si quantum ad tertium qui est delectare, sic dico similiter quod erunt extra lucem omnino, quia nihil cognoscent actu in quo delectentur. Erunt enim omnino absorpti a magnitudine poenarum, ita ut non liceat eis cogitare aliqua delectabilia.

Ad rationes

1-2. Quod ergo dicuntur omnino excaecati et extra Deum esse, hoc intelligitur quantum ad directionem et delectationem.

3-4. Ad illud vero quod obicitur, quod nullam habent cognitionem, quia nec affectus eorum habet boni amorem, dicendum quod sicut non habebunt amorem boni honesti, sed commodi, sic nec cogitabunt de bono honesto, sed tantum commodo. Vel dicendum quod non est simile, quia plus corrumpitur per peccatum affectus quam intellectus.

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod habent cognitionem naturalem et cognitionem peccatorum, dicendum quod cognitio naturalis non abolebitur ; sed tamen nulla in eis cognitio exibit in actum, quae ad ipsorum non faciat cruciatum, vel per se vel per accidens.

Ad illud quod obicitur, quod ampliorem habebunt illuminationem, dicendum quod aliqua peccata cognoscent quae modo non cognoscunt, non per novi luminis donationem, sed per poenae afflictionem, quia, ut dicit Gregorius, poena aperit oculos quos culpa claudit.

Ad illud quod obicitur, quod secundum intellectum speculativum non est demeritum, dicendum quod voluntas demeretur sibi et omnibus potentiis animae et membris corporis ; ideo non tantum punitur in se ipsa, sed etiam in omnibus potentiis et membris, licet ipsa puniatur principalius. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext