Divisio textus
Divisio textus
Supra determinavit Magister statum damnatorum post iudicium quantum ad rationem et voluntatem. Hic incidenter determinat statum ante iudicium, maxime quantum ad cognitionem. Et dividitur haec pars in tres. In prima determinat qualiter cognitio reprobarum animarum se habeat ad nos. In secunda vero, qualiter se habeat ad Beatos, ibi : Quaeri etiam solet, utrum vicissim etc. In tertia quaerit, qualiter se habeant Beati ad reprobos, ibi : Postremo quaeritur, an visa poena reproborum etc.
Ultima pars habet duas partes. In prima ostendit quod non minuetur gloria bonorum ex aspectu poenae damnatorum. In secunda exprimit poenas quas videbunt, scilicet vermem et ignem, ibi : Non est autem mirandum, si Sancti etc. ; ubi concludit sermonem epilogando breviter quae in hoc libro determinata sunt et etiam in omnibus praecedentibus.
On this page