Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in damnatis sint tenebrae spirituales quoad actum memorandi.

Tertio quaeritur, utrum in damnatis sint tenebrae quantum ad actum memorandi.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per illud quod dicitur Ecclesiastici 11, 29 : "Malitia unius horae oblivionem facit luxuriae maximae". Ergo maiorem oblivionem facit aeterna poena, et sic patet etc.

Item, hoc videtur per illud quod dicitur in littera : Exteriores tenebrae intelligi possunt quaedam malignitas odii et quaedam oblivio Dei, quae tunc excrescent.

Item, hoc videtur ratione, quia recte oblitus est, qui non habet copiam memorandi ; sed damnati non habent copiam memorandi ; unde dicit Augustinus in littera quod, quia nimio dolore premuntur, adeo stupescunt et terrentur, ut interim mentem in aliam cogitationem non ferant. Ergo etc.

Item, damnati erunt subiecti tempori, secundum illud Psalmi [80, 16] : "Erit tempus eorum in saecula", et aliis infirmitatibus: ergo videtur quod ex longitudine temporis possint omnium oblivisci, sicut nunc videmus in nobis.

Contra : Imago non tolletur a damnatis ; sed imago consistit in memoria, intelligentia et voluntate respectu Dei : ergo saltem Dei habebunt memoriam.

Item, constat quod non habent remorsum nisi de peccatis praeteritis ; sed de nullo habent remorsum nisi de quo cogitant : ergo cogitant de peccatis praeteritis, ergo et eorum memorantur.

Item, hoc videtur per illud quod damnati dicent, Sapientiae 5, 3 : "Dicent infra se, poenitentiam agentes : hi sunt quos aliquando habuimus in derisum". Ergo rememorabuntur praeteritorum.

Item, Abraham dixit diviti : "Recordare, quod recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala". Sed hoc non dixisset, si non potuisset recordari : ergo etc.

Conclusio

In damnatis sunt tenebrae spirituales, ut non recordentur sive Dei sive aliorum ad consolationem et itineris directionem, sed tantum ad moerorem et confusionem

Respondeo : Dicendum quod ad hoc facile est respondere, si revocatur ad mentem distinctio praecedens, quoniam est recordatio aliquorum ad moestitiam et dolorem et confusionem, aliquorum ad itineris directionem, aliquorum ad consolationem. Secundam et tertiam non habebunt damnati, nec respectu Dei nec respectu aliorum, quia non erit eis memoria Dei, vel ut convertantur sive revertantur ad ipsum aut ut delectentur in ipso. Vigebit tamen in eis actus memoriae quantum ad primum, scilicet desolationem, quia semper habebunt memoriam peccatorum quae commiserunt et Dei quem offenderunt, ad suam confusionem. Nec hoc repugnabit poenis, quia poenae exteriores ducent ad cogitandum interius suum demeritum ; et ita recordatio illa non est eis via lucis, sed tenebrarum, nec ponet hominem in statu bono vel in Deo, sed potius elongabit a Deo et a vero lumine.

Et sic patent rationes ad utramque partem. Verumtamen illud argumentum, quod facit de tempore et passibilitate damnatorum, non valet, quia sicut corpora passibilia erunt immortalia, ita, etsi anima sit subiecta variationi passionum, adeo tamen erit actus memorandi conversus ad ea quae spectant ad poenam et adeo, sine intermissione, quod non poterit anima oblivisci. Et illud magis patebit ultimo, cum agetur de verme. Haec autem sufficiant ad praesens, quibus intellectis, satis patet littera.

PrevBack to TopNext