Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum anima separata habeat usum potentiae sensitivae.

Quantum ergo ad primum est quaestio, utrum anima separata habeat usum potentiae sensitivae.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Primo auctoritate Evangelii, Lucae 16, 23 : "Elevans oculos vidit Lazarum" etc. Omnia illa quae ibi tanguntur dicunt cognitionem sensitivam et per modum sensus : ergo te.

Item, Cassiodorus, in libro suo De anima, loquens de anima separata, dicit : "Videt, audit, tangit ac reliquis sensibus efficacius valet".

Item, ratione videtur, quia tanto substantia per potentiam melius et facilius operatur, quanto est liberior et ab errore immunior ; sed substantia animae rationalis separata habet potentiam cognitivam, quia impossibile est destrui potentiam quae fundatur in substantia perpetua. Et iterum, est substantia liberior et spiritualior : ergo ad actum cognitionis liberior : ergo melius potet ea uti, tam interiori quam exteriori, quam nunc.

Item, constat quod anima separata cognoscit res abstractas a conditionibus materialibus, cognoscit res sub conditionibus materialibus, absente materia, et iterum, cognoscit sub conditionibus individualibus, praesente materia vel obiecto ; hoc constat. Ergo intelligit et imaginatur et sentit, ergo habet usum omnis potentiae.

Si. tu dicas quod hoc facit per unam et eamdem vim, contra : isti actus sunt maioris abstractionis et minoris : si ergo abstractio maior fit secundum gradus spiritualitatis potentiarum, et una potentia non habet gradus spiritualitatis maioris et minoris, ergo necesse est quod hoc faciat per tres potentias.

Item, si intellectus animae separatae potest haec omnia, tunc videtur quod, cum frustra fiat per plura quod potest fieri per pauciora, quod frustra dedit Deus tres potentias animae.

Item, si potest totum intellectus quantum ad ista tria, ergo, deficientibus sensibus, nihilominus poterit cognoscere sensibilia ; quod est manifeste falsum et contra experientiam et contra Philosophum, qui dicit quod, deficiente sensu, necesse est scientiam deficere quae est secundum illum sensum.

Si tu dicas quod hoc habet anima separata, ego quaero : quare separata potest totum per intellectum, non autem coniuncta ? Si tu dicas quod hoc est propter molem carnis, obicitur de statu Adae, ubi anima non habebat carnem opprimentem, nec tamen hoc poterat solo intellectu, quia frustra haberet sensus.

Contra : "Sentire, ut vult Philosophus, est operatio coniuncti": ergo, cum facta separatione, iam non sit animal, iam non erit operatio sensus.

Item, sensus, sive interior sive exterior, est potentia egens organo determinato : ergo est potentia alligata organo : ergo, cessante organo, non habet operationem.

Item, hoc videtur experimento, quia caecus habet potentiam videndi, et, amisso oculo, non potest videre, nec phreneticus recordari. Ergo, si perdit organum potentia sensitiva, quando omnino separatur, magis perdit operationem quam quando organum solum laeditur : ergo cessat omnis eius operatio.

Item, in omni potentia cognitiva necesse est reperire agentem et passibilem, et hoc per differentiam. Si enim differunt in intellectu, qui est potentia simplicior et spiritualior, multo magis in potentia sensitiva ; sed potentia sensitiva non dividitur in agentem et passibilem in se : ergo necesse est quod praeter se habeat passibilem. Sed hoc non est nisi organum corporale, quod recipit ad hoc quod homo cognoscat : ergo, cum post separationem sit activa sine passiva, et sine his duabus impossibile est potentiam cognitivam fieri in actu, ergo etc.

Responsio

Anima separata per potentia intellectivam cognoscit ad modum Angelorum omnia quae cognoscebant etiam aliae potentiae.

Respondeo : Dicendum quod circa hanc quaestionem triplex fuit doctorum opinio.

Quidam namque dixerunt quod anima separata, cum trahat secum omnes potentias, omnibus utitur tamquam substantia liberior ; nec dicunt esse credendum philosophis in hac parte, quia nec recte intellexerunt cognitionem post separationem animae nec ulterius unitatem, propter quam in una anima sunt tres potentiae, scilicet rationalis, sensibilis et vegetabilis, et in eadem substantia perpetuo radicantur, cum qua necessario separantur ; quod philosophi non cognoverunt, sed Sancti. Et quoniam fides nostra dicit animas cruciari ignibus ; et Cassiodorus dicit quod aliis sensibus efficacius valet : ideo posuerunt animam usum omnium potentiarum habere.

Secunda positio est quod anima habet potentias sensitivas, illa, inquam, quae rationalis est. Sed quoniam omnes sensitivae exteriores uniuntur in origine et in sensu communi et distinguuntur in organis, ideo necessario, cum separatur anima a corpore, recurrunt omnes potentiae ad unam originem, scilicet ad sensum communem, et per illum sensum potest anima libera quod poterat per omnes alios exteriores ratione alligationis cum corpore, et illo utitur ad actus omnium sensuum ; et ita utitur sensu interiori, non solum intellectu ; et iste sensus est qui trahit secum phantasmata. Et hanc positionem confirmant per Augustinum, qui dicit, De spiritu et anima, et XII Super Genesim ad litteram, quod anima trahit secum imagines rerum corporalium et per illas imaginatur et cognoscit, cum utitur potentia sensitiva interiori.

Tertia positio est quod anima rationalis separata nihil cognoscit nisi mediante potentia intellectiva ; per illam autem potest cognoscere, non solum quod cognoscebat in corpore, sed etiam omne quod cognoscebant aliae potentiae, propter sui libertatem, sicut unus angelus. Per potentias sensitivas nihil potest operari sicut nec per vegetativas, quoniam dependent ab organo corporali, sicut manifestum est intuenti. Ergo sicut, corpore corrupto, nihil operatur per potentias quae respiciunt vegetabilem, ita nihil operatur per potentias quae respiciunt sensibilem. Per intellectum autem cognoscit res sub conditionibus materialibus, praesente materia, et hoc est sensus exterioris ; et res sub conditionibus materialibus, absente materia, et hoc est imaginationis ; et illas etiam res cognoscit, abstractis omnibus materialibus, et hoc est intellectus ; et haec omnia vere facit. Et ideo recte dicitur anima separata sentire, imaginari et intelligere, non per diversas potentias, sed per unam, quae potest omnibus his modis cognoscere, sicut ponere est in angelo, ut patet ex secundo libro.

Ad maiorem autem intelligentiam est notandum quod sicut in omni natura est aliquid quo est fieri et aliquid quo est facere, sic et in omni cognitione ; et cum haec sit prima divisio potentiae per activum et passivum, necesse est ista differre. Verumtamen, secundum gradus maioris et minoris simplicitatis et spiritualitatis, habent maiorem et minorem differentiam. Intellectiva namque, pro eo quod est spiritualior et abstractior, habet utramque potentiam quae respicit substantiam spiritualem, ita quod activa est ratione ipsius quo est et passiva ratione ipsius quod est, scilicet materiae et formae. In potentia autem sensitiva, quae est minus spiritualis, activa potentia est ex parte animae et passiva ex organo ; et ideo, quia sensus non est sine actione et passione, ideo sentire dicitur esse operatio coniuncti. Et iterum, cum activa nihil agat sine passiva, et quando anima amittit corpus, amittit passivam respectu actus sentiendi : ideo impossibile est quod aliquo sensu utatur, sive interiori sive exteriori, quamdiu est separata.

Haec autem opinio magis est rationi consona nec repugnat fidei nec Sanctorum auctoritati. Ponit enim quod anima per potentiam intellectivam intelligat et cognoscat his tribus modis quibus nunc, et angelus similiter, his, inquam, tribus modis a parte rei cognitae ; et illud dicitur intelligere, imaginari et sentire, secundum quod Sancti dicunt. Et ita intelligendae sunt auctoritates Sanctorum.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur de illo divite ; dicendum quod lingua illa non erat nisi lingua imaginativa. Anima enim defert imagines non tantum in potentia inferiori ; sed, cum separatur, habet in memoria intelligibili, quae non eget organo corporali.

Ad illud quod obicitur de Cassiodoro, dicendum quod non loquitur de sensibus exterioribus, sed de interioribus, qui nihil aliud sunt quam ipse intellectus, prout habet modum apprehendendi ipsorum sensuum.

Ad illud quod obicitur, quod anima separata est liberior ; dicendum quod verum est quantum ad potentiam activam ; sed quando caret passiva, non potest operari, sicut nec ignis sine combustibili, non propter imperfectionem sui in se, sed propter hoc quod necessario exigit ad exeundum in opus.

4-7. Ad illud quod obicitur, quod cognoscit tripliciter, dicendum quod hoc facit separata per unam et eamdem potentiam. Quod obicitur de abstractione, dicendum quod hoc non facit diversitatem, quoniam una potentia est secundum quam anima ordinat totam lineam praedicamentalem, et ascendit abstrahendo sive resolvendo ab infimo usque ad supremum, et descendit componendo a generalissimo usque ad individuum. Solius enim potentiae rationalis est comparare individuum ad speciem et eiusdem considerare genus generalissimum ; et ideo abstractio in his tribus actibus non est sufficiens ratio ad diversificandum potentias, sed magis coniunctio peroptima et decentissima, secundum quam factum est ut anima, quamdiu est in carne, habeat potentias secundum quas alligetur et communicet corpori operationem suam et in regendo sive vivificando et in cognoscendo. Et sic patet quare intellectus non habet hoc posse, quamdiu est coniunctus, propter alligationem et ordinem et connexionem potentiarum animae ad se et ad corpus ; non sic autem, cum est separatus. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext