Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum anima separata cognoscat ea quae circa nos geruntur.

Secundo quaeritur de cognitione animae separatae per comparationem ad statum viatorum ; et quaeritur, utrum anima separata cognoscat ea quae circa nos geruntur.

Ad rationes

Et quod sic, videtur saltem de bonis : Gregorius: "Quid est quod non vident, qui videntem omnia vident ?" Sed tales sunt animae beatae : ergo etc.

Item, hoc etiam videtur de reprobis, quia Gregorius narrat, in Dialogo, quod quidam malus homo praedixit locum suae sepulturae ; et solvit quod hoc fuit virtute animae, quae iam abstrahebatur a corpore. Si ergo plus est cognoscere futura quam praesentia, et tanto magis cognoscit, quanto magis est abstracta, patet etc.

Item, communiter de utraque videtur, quia utraque habet potentiam intelligendi, quae non indiget adminiculo exterioris luminis, nec est arctata ad aliquid : ergo potest per istam cognoscere quae circa nos geruntur.

Item, quanto substantia liberior, tanto facilius et certius exit in actum suum : ergo, cum anima separata a corpore sit multo liberior quam ei coniuncta, si poterat coniuncta cognoscere quae sunt circa nos, poterit et separata.

Contra : Quod beatae animae non cognoscant, videtur, quia beatae animae magis adhaerent Deo quam aliqui viatores ; sed aliqui viatores ita adhaerent Deo quod parum vel nihil sciunt de his quae hic geruntur : ergo etc.

Item, de damnatis videtur, quia lumen cognitionis non. accrescit in damnatis, immo potius obscuratur ; sed, cum damnati erant hic, non poterant cognoscere ea quae fiunt apud inferos : ergo nec modo poterunt cognoscere ea quae fiunt apud nos.

Item, quod nec isti nec illi, videtur, quia tam isti quam illi habent potentiam cognoscendi finitam ; sed ad hoc quod aliquid cognoscatur de novo, necesse est praesentari ipsi virtuti cognoscenti : ergo, si a nobis multum distant et absentes sunt, patet etc.

Item, tam isti quam illi diligunt nos ; sed qui diligit alterum congaudet in bonis et contristatur in malis : ergo, si mali non debent cognoscere unde gaudeant nec boni unde doleant, videtur quod nec isti nec illi nos cognoscant. Et hoc confirmatum est per illud quod dictum est Iosiae, IV Regum 22, 20. Dixit enim Dominus quod auferret eum, ne videret mala gentis suae.

Conclusio

Utrum anima separata cognoscat ea quae circa nos geruntur

Respondeo : Dicendum quod est aliquid cognoscere dupliciter, scilicet propria consideratione et alterius instructione. Cognitio per propriam considerationem est duplex : aut enim est rei ut praesentis et per certitudinem, aut est rei ut absentis et per quamdam coniecturationem. Similiter per instructionem cognitio est duplex : aut enim est per relationem alterius, aut per revelationem Dei.

Cum igitur sit quadruplex modus cognoscendi, primus non est in animabus separatis quantum ad actus nostros, quamdiu sunt in locis sibi deputatis ; distant enim a nobis, nisi fortassis divina permissione veniant ad nos. Secundus vero, qui est per quamdam coniecturationem, sicut nos facimus de illis quos novimus, cum sint nobis absentes, in damnatis esse potest, non in bonis, quia huic admixtus est error et dubietas. Tertius per relationem potest esse in bonis, quibus referunt angeli boni, et in malis, quibus referunt daemones vel ipsi damnati. Quartus vero per illustrationem et revelationem tantum in bonis. Unde Augustinus, in libro De cura pro mortuis agenda : Possunt, inquit, spiritus mortuorum aliqua quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse, non solum praesentia ; sed etiam praeterita et futura, Spiritu Dei revelante, cognoscere. Et Gregorius, in Dialogo : "Fit in electis quoddam mirabile, ut etiam illos quos hic nunquam viderunt vel noverunt bonos agnoscant". Non tamen omnia cognoscunt, sed quaedam per revelationem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod omnia vident boni, quia vident videntem omnia, dicendum quod Gregorius intelligit de his quae sunt eorum saluti necessaria.

Ad illud quod obicitur de illo qui praevidit locum, dicendum quod hoc potuit esse ex multa sollicitudine et animae abstractione vel etiam aliqua facta interius revelatione.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod non indigent organo et sunt liberrimae, dicendum quod, quamvis non indigeant organo ad cognoscendum ea quorum habent species, indigent tamen ad accipiendum de novo et cognoscendum, maxime singularia.

Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Santi sunt ab his abstracti, dicendum quod non est simile, quia, quamdiu sunt in carne, impediuntur a contemplatione Dei ex consideratione multa nostrorum actuum, sed iam beati non impediuntur.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod non habent maius lumen cognitionis, dicendum quod sicut modo cognoscimus revelatione ; ita et ipsi, et consideratione similiter ; sed certius considerant nos quam nos ipsos, quia nos hactenus cognoverunt, sed non nos ipsos.

Ad illud quod obicitur, quod dolerent boni, dicendum, sicut iam patebit, quod nec bonis tristitia nec malis gaudium aliquod ex hoc esset.

PrevBack to TopNext