Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Beati et damnati mutuo se cognoscant.

Tertio quaeritur de cognitione animae separatae per comparationem ad statum Beatorum ; et quaeritur, utrum mutuo se cognoscant, scilicet damnati Beatos, et e converso.

Et quod sic, videtur : Per illud Lucae 16, 23, quod dives positus in tormentis vidit Abraham, et Abraham e converso vidit ipsum.

Item, Gregorius: Infideles in imo positi fideles super se in requie attendunt.

Item, ratione videtur, quia opposita sibi invicem comparata et simul visa magis elucescunt et etiam decorant universum. Ergo, si mali habebunt poenam eatenus intensam qua potest cogitari, et similiter boni gloriam, et utraque intenditur respectu alterius, ergo utrique debent mutuo se videre.

Item constat quod boni gaudebunt et laudabunt Dei iustitiam, mali similiter dolebunt de gloria amissa. Ergo, si non contingit gaudere et dolere nisi de cognito, utrique cognoscent, scilicet boni severitatem iustitiae, et mali dignitatem gloriae. Sed boni hoc non vident in se nec mali in se : ergo constat quod vident invicem.

Contra : Inter eos est improportionalis distantia : ergo, si ad visionem requiritur praesentia, videtur quod non possint mutuo se videre.

Item, gloria est qualitas spiritualis sicut gratia ; sed qualitas gratiae non videtur exterius a non habente : ergo nec gloriae.

Item, consideratio poenae incutit terrorem et consideratio gloriae generat gaudium ; sed in malis nullum erit gaudium, in bonis nullus terror : ergo etc. Si dicas quod recipitur secundum modum recipientis, non recepti, et ideo in malis generat confusionem et in bonis gaudium, ergo, si haec duo debent esse post iudicium, ergo post se cognoscent ; quod est contra Gregorium, ut habetur in littera.

Item, in bonis est compassio de bonitate naturae : ergo, si non tollitur bonitas naturae, etgo maxime vigebit in eis compassio : ergo videtur, quodsi videant tormenta malorum, quod maxime doleant. Et hoc videtur Gregorius dicere, et habetur in littera, quod volunt transire per affectum misericordiae.

Conclusio

Electi damnatorum poenas et nunc et post iudicium vident in Deo ad gloriae cumulum; damnati vero electorum gloriam nunc aliquatenus considerant, non vero post iudicium

Respondeo : Dicendum quod consideratio sive cognitio gloriae Beatorum est reprobis poena, et consideratio sive cognitio poenae reproborum est electis gaudium, quia illi considerant gloriam sub ratione amissionis, isti poenam sub ratione divinae ultionis ; unde : Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Quoniam igitur gloria electorum semper manet et post iudicium erit copiosior, ideo electi et nunc et tunc vident poenam reproborum, secundum quod dicitur ultimo, 24 Isaiae ; vident, inquam, in Deo, sive in speculo aeterno, cum faciat ad eorum gloriam cumulandam. Reproborum poena similiter post iudicium intendetur, et adeo intendetur, ut Beatorum gloriam non liceat eis considerare nec ab eis auxilium petere, ut dives petiit, quia tormentorum suorum magnitudinem non poterunt sustinere, ita quod liceat aliis vacare, immo absorbebuntur totaliter a poenis. Concedendae ergo sunt rationes quod mutuo se cognoscunt.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur in contrarium, quod est inter eos improportionalis distantia, dicendum quod non agnoscunt mali bonos per intuitum praesentiae, sed per considerationem intelligentiae, boni vero malos in speculo et in Deo.

Ad illud quod obicitur de gloria, dicendum quod non vident ipsam gloriae essentiam, sed considerant requiem, quia cognoscunt quod gaudent sed ipsi laborant et dolent ; et cognoscunt, sicut infirmus cognoscit sanitatem alterius quam non habet.

Ad illud quod obicitur, quod generat dolorem etc., patet responsio, quia consideratio bonorum non est in poena, quia afflictiva, sed fertur ulterius, quia iusta et optime et digne inflicta ; et talis consideratio amanti generat gaudium. Similiter nec consideratio malorum sistit in bono gloriae quia bonum, sed quia perditum ; et haec consideratio generat dolorem.

Ad illud quod obicitur, quod post iudicium videre debent etc., dicendum quod tunc maiori poena erunt absorpti, ut iam non liceat eis cogitare gloriae dignitatem ; semper tamen in mente habebunt eius amissionem et carentiam, ut tristentur.

Ad illud quod obicitur, quod compati est de bonitate naturae, dicendum quod hoc non est verum generaliter, nisi intelligatur de natura passibili

PrevBack to TopNext