Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum damnati habeant vermem materialem.

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod vermis ille sit materialis.

Rationes principales

Ecclesiastici 7, 19 : "Vindicta carnis impii ignis et vermis" ; et Iudith ultimo, 21 : "Dabit ignem et vermes in carnes eorum". Ergo, si in carne non est nisi vermis materialis, patet etc.

Item, damnati resurgent cum poenalitatibus et deformitatibus : ergo habebunt corpora putrefactibilia sicut nunc habent ; sed ex corpore putrefactibili generantur vermes : ergo etc.

Item, poena vermis semper annectitur poenae ignis, velut in pluribus locis Scripturae patet ; sed ignis non tantum est spiritualis, sed etiam materialis : ergo videtur similiter quod vermis. Igne enim punitur corpus et anima, ergo similiter et verme : ergo videtur quod sit materialis.

Contra : Isaiae 14, 11 dicitur de diabolo : Operimentum tuum erunt vermes ; sed constat quod diabolus non habet vermem materialem : ergo etc.

Item, nullus vermis materialis est immortalis, cum habeat formam corruptibilem ; sed vermis ille non moritur, sicut dicitur ultimo, 24 Isaiae : ergo etc.

Item, vermis materialis et in sua corrosione et in sua origine aliquid minuit de substantia corporis. Ergo, si corpus illud non est minuibile, non est circa illud talis vermis.

Item, ibi erit multo intensior ignis quam sit hic ; sed vermes in isto igne non possunt vivere : ergo nec in illo poterunt. Si tu dicas quod hoc est per miraculum ; ergo tunc, cum non patiantur ab igne, videntur habere corpora gloriosa et incorruptibilia. Si dicas quod renascuntur ; quaero : quomodo? cum non sit ibi solis latio, et maxime putrefactibilia per virtutem supracaelestem habeant generari.

Conclusio

Vermis ille non est materialis, sed spiritualis

Respondeo : Dicendum quod Augustinus, XX De civitate Dei, ponit circa hoc duas opiniones. Quidam enim voluerunt intelligere vermem illum esse materialem propter verbum Scripturae ; alii vero, rationem sequentes, voluerunt dicere quod vermis ille sit spiritualis. Et horum opinionem dicit sibi magis placere ; et ex quo sibi magis placet, et nobis similiter debet placere. Unde concedendae sunt rationes quod vermis ille non sit materialis.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur in contrarium per similitudinem ignis, dicendum quod sicut ignis materialis affligendo corpus affligit et punit animam ei unitam, sic vehemens dolor et remorsus sive tristitia animae redundat in corpus, quia spiritus tristis desiccat ossa. Quoniam igitur erit in damnatis magnus conscientiae remorsus et dolor, ita etiam ut redundet haec moestitia in carnem, ideo vere dixit Scriptura quod daret Deus vermem in carnem eorum, et expressit multum ad terrorem carnalium, qui magis horrent poenam carnis quam animae. Vel posset dici quod caro ibi dicitur opus carnale, hoc est opus peccati, ex quo generatur vermis spiritualis.

Ad illud quod obicitur, quod habebunt deformitatem, dicendum quod verum est, sed non putrefactionem.

Ultimum solutum est de igne, quia ignis ab exteriori procedit ad intima, vermis ab intimis ad exteriora ; et ideo ignis est materialis, sed vermis spiritualis.

PrevBack to TopNext