Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum et qua ratione in damnatis sit vermis spiritualis.
Secundo quaeritur, utrum in damnatis sit vermis spiritualis ; et quaeritur pro quanta dicitur in eis esse vermis ?
Rationes principales
Si quia est in eis dolor mordens ; sed in poenitentibus est maximus dolor de peccatis : ergo et maximus vermis.
Item, aliqui ita sunt perversi quod laetantur, cum malefecerint, et exsultant, adeo ut nullum remorsum aut dolorem sentiant. Ergo, si damnati sunt magis perversi quam viatores, videtur quod nullum omnino habeant remorsum.
Item, aliqui sunt ita excaecati et obstinati in malo, quod nullum omnino sentiunt remorsum, sicut haeretici qui moriuntur pro haeresi sua tuenda ; sed damnati sunt magis obstinati et excaecati : ergo etc.
Item, si habent dolorem, aut de poena aut de culpa. Si de poena, tunc ergo non differt vermis a poena ignis, quia ignis non punit nisi quia dolent. Si de culpa, aut voluntate deliberativa. aut naturali sive synderesi. Sed non deliberativa, quia secundum illam non poenitent, immo perseverat in eis peccandi voluntas. Non secundum synderesim, quia synderesis in aliquibus viatoribus est praecipitata : ergo videtur in eis penitus exstincta. Et hoc videtur per rationem, quia, sicut fomes se habet ad malum, sic synderesis ad bonum ; sed fomes omnino exstinctus est in Beatis : ergo synderesis in damnatis.
Item, quaero : cum vermis nascatur ex putrefactione et rodat, qua metaphora dicitur vermis conscientiae, cum illa non putrescat ?
Sed contra : Quod in damnatis sit vermis spiritualis sive dolor, videtur, quia super illud Ecclesiastici [7, 19] : Vindicta carnes impii etc. : Vermis est sera scelerum poenitentia ; et Augustinus, De fide ad Petrum, dicit quod habebunt hoc supplicium.
Item, ratione videtur, quia synderesis naturaliter remurmurat contra malum ; sed vitium non demit extrema naturae vestigia : ergo etc.
Conclusio
In damnatis viget vermis spiritualis, concurrente quadruplici ratione
Respondeo : Dicendum quod ipsa translatio vermis ad dolorem spiritualem manifestat in quibus et quomodo sit vermis, si attendatur ratio transferendi. In verme enim materiali consideratur origo et morsio : oritur, inquam, ex putrefactione et mordet illud in quo oritur. Sic in spirituali dolore, non quilibet dolor est vermis, sed qui nascitur ex putrefactione peccati, et tunc peccatum dicitur putridum quando anima in eo requiescit finaliter. Rursus, oportet quod sit in dolore morsio : Haec autem est ex concursu duorum moventium sibi invicem obviantium et resistentium. Ista duo moventia sunt in homine voluntas naturalis et deliberativa, quarum utraque movet. Ista concurrunt per conscientiam dictantem aliquod factum esse indebitum ; et tunc obviant, quando naturalis detestatur indebitum et deliberativae placet ; tunc autem resistunt, quando utraque in suo actu viget, ita quod illa efficaciter detestatur et ista immutabiliter adhaeret.
Secundum hoc igitur patet in quibus est vermis et quando. Nam, deficiente concursu, qui est per peccati conscientiam, non est vermis, sicut in haereticis et in his qui credunt peccando bene fecisse. Deficiente obviatione, non est vermis, ut puta in his qui dolent de culpa secundum voluntatem non tantum naturalem, sed etiam deliberativam, ut sunt poenitentes. Deficiente resistentia, non est vermis, ut puta quando voluntas tanta delectatione fertur in peccatum, quod absorbet motum voluntatis naturalis ut non sentiat. Et sic patet quare vermis deficit : aut propter defectum putrefactionis in iustis, aut concursus in caecis, aut obviationis in poenitentibus vere, aut resistentiae, ut in his qui peccant ex magna libidine. Et ex his patet quod in damnatis vigebit vermis, quia ibi erit peccati putrefactio ex hoc quod peccatum finaliter remansit in anima eorum ; ibi erit concursus propter peccatorum apertissimam visionem ; ibi erit obviatio propter voluntatis deliberativae obstinationem et synderesis remurmurationem ; ibi erit resistentia, quia delectatio peccati erit ablata per poenae acerbitatem , et ex hoc ipsius synderesis actio fortificata, et ex hoc vermis mirabiliter rodens et puniens.
Ad illud vero quod obicitur, quod synderesis est exstincta in damnatis, dicendum quod synderesis triplex est actus : unus, qui est instigare ad bonum, et iste quidem ablatus est a damnatis, quia non est amplius locus bene faciendi ; secundus, qui est retrahere a malo faciendo, et iste exstinctus est in daemonibus propter improbam malitiam voluntatis eorum ; tertius, qui est remurmuratio contra malum factum, et iste manet in eis iusto Dei iudicio ; tamen secundum istum actum in damnatis non remurmurat malo quia culpa vel quia inhonestum, sed quia ex hoc punitur ; unde iste aliquo modo est exstinctus ; et quia daemones nondum sentiunt acerbitatem poenarum intense ut damnati, ideo non habent ita remorsum.
Sane tamen posset dici quod synderesis remurmurat malo facto, quia indebitum ; ipsa enim, non confert culpam ad poenam, et praeterea respicit honestum, non commodum ; et iterum, ipsa voluntas deliberativa detestatur malum culpae propter poenam ; nollet enim impius peccasse vel fecisse, unde tot mala habet necesse pati, vel saltem mallet nunquam habuisse delectationem quam esse in tanta miseria et dolore. Unde solvendum est quod quantum ad istum actum, quia poenalis, synderesis est et Dei instrumentum ad flagellandum iniquos et non exstinguetur ; et remorsus modo non sic in daemonibus intensus est propter defectum resistentiae, quoniam modo delectantur in culpis.