Text List

Dubia

Dubia

In parte ista circa litteram quaeritur, qualiter intelligitur illud verbum ultimum de pedibus sedentis : quis sit sedens et quid solium et quae via.

Respondeo : Dicendum quod sedens iste Deus est sive Christus, qui requiescit in summa pace quae exsuperat omnem sensum. Solium autem dici potest sancta Scriptura propter sui eminentiam ; vel etiam anima sancta, quae dicitur sedes sapientiae ; aut certe Virgo Maria, in quam descendit ad habitandum Dominus ; vel etiam natura assumpta, in qua posuit tabernaculum suum. Facies autem huius est maiestas Divinitatis, quam videbimus, cum erimus gloriosi. Pedes vero sive via sunt opera finalia, quae sunt velata, sicut illa quae pertinent ad finem mundi. Media vero inter Dei magnitudinem aeternam et nostram magnificationem. Futuram sunt opus creationis et redemptionis.

Incipit igitur Magister a facie Maiestatis in primo et decurrit per media in secundo et tertio et terminavit in pedibus sive in imis in quarto.

Isti autem pedes nunc sunt velati, sed tunc discooperientur quando facies manifestabitur. Hoc autem erit quando Deus ita erit conspicuus ut videatur a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero videtur in semetipso, videatur in creaturis omnibus, videatur etiam per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritualis corporis oculi, acie perveniente, directi. Tunc videbimus, amabimus, laudabimus ; tunc apparebit Christus, vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria. Ad quam nos perducat Pontifex et praecursor noster Iesus Christus, Filius Dei et beatae Mariae, dominae et adiutricis nostrae, sua pia misericordia ; cui est benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo per infinita saecula saeculorum. Amen.

PrevBack to Top

On this page

Dubia