Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum vermis ille sit invariabilis.

Tertio et ultimo quaeritur, utrum vermis ille sit invariabilis.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia culpa est invariabilis ; et poena respicit culpam : ergo, cum hic vermis sit poena, patet etc.

Item, ignis continue affligit et aequaliter : ergo similiter videtur quod et vermis.

Item, omne variabile terminabile ; sed vermis ille est interminabilia : ergo etc.

Contra : Vermis est ex recordatione peccati ; sed non simul peccata recolent, cum non sint deiformes : ergo successive. Sed maiori poena maior debetur remorsus, et ubi hoc, ibi variabilitas : ergo etc.

Item, si vermis est, corrodit ; sed quando aliquid diutius roditur, magis debilitatur et magis gravatur : ergo poena malorum semper crescit.

Item, si semper rodit, cum non sit infinitum bonum quod adimit, ergo aliquando adimeret totum ; sed hoc est impossibile : ergo etc.

Conclusio

Vermis ille non variatur

Respondeo : Dicendum quod iusto Dei iudicio, sicut dictum est supra, fiet ut mali simul omnia peccata memorentur, ut de omnibus continue torqueantur ; et ideo vermis est pro omnibus et non intensior nunc quam ante.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de ademptione, dicendum quod sicut egressus continuus alicuius ab aliquo est dupliciter : vel per innovationem secundum partem et partem, ut rivus a fonte, et motus a motore ; aut eiusdem continuatione, ut ramus a radice, et radius a sole : sic ademptio continua vel per novi ablationem, sicut ignis comburit ligna ; vel per eius continuationem, sicut ignis infernalis, corpus et dolor animum ; et sic vermis continue rodit. Et illud melius supra patet de poena ignis ; et per hunc modum intelligendum est de poena vermis.

PrevBack to TopNext