Text List

Diviso Textus

Diviso Textus

Supra determinavit Magister de Baptismo in se et per comparationem ad suscipientes ; hic tertio agit de ipso per comparationem ad dantes et hi sunt quibus collata est pot stas baptizandi. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima agit de potestate collata. In secunda agit de his quae hanc potestatem expediunt vel impediunt, infra distinctione sequenti circa medium, ibi : Hoc etiam sciendum est quod licet ter etc.

Prima pars habet duas. In prima ostendit Magister quae sit illa potestas quae ministris est collata. In secunda vero determinat quibus est collata, ibi : Nunc quibus liceat baptizare. Prima pars habet tres partes. In prima parte ostendit quod potestas baptizandi aequaliter est efficax in omnibus ministris. In secunda vero ostendit quae sit illa potestas, quoniam est solius ministerii exterioris, ibi : Quia ministerium tantum habent. In tertia vero parte ostendit quae sit illa potestas quam Dominus potuit dare ministris, sed non dedit, ibi : Hic quaeritur, quae sit illa potestas, ubi dicit quod est potestas cooperationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Diviso Textus