Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit : Neque ille latro pro Christi nomine crucifixus est. Secundum hoc videtur quod ille non fuit martyr, quia martyrem non facit poena, sed causa. Sed contra, Hieronymus: Christus de cruce latronem invitavit ad paradisum, et ne quis putaret aliquando seram esse conversionem, homicidii poenam fecit esse martyrium. Item, actus martyrii est sustinere poenam ex caritate ; sed latro sic sustinuit : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod ad martyrium completum duo concurrunt, scilicet iusta voluntas et iusta causa. Primum defecit in Innocentibus, secundum vero in latrone ; et ita de se neutrum fuit completum martyrium. Sed Dominus in Innocentibus, quia simul cum ipso nati sunt, et propter hoc quod erat coaetaneus illis, supplevit quod deerat ex parte voluntatis ; sic in latrone, quod deerat ex parte causae. Unde optime dicit Hieronymus quod fecit esse martyrium, quasi Dominus de suo suppleverit. Et sic patet controversia, quia de se non fuit martyrium completum, sed Dominus fecit.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius, quod illum quem regeneraturus eram, amisi, quia, si perdidit eum, ergo videtur peccasse. Item, ipse dolebat aut propter peccatum illius aut propter peccatum suum. Non propter peccatum illius, quia ipse dicit quod ille non amisit gratiam, quam poposcit : ergo propter peccatum suum.
Respondeo : Dicendum quod consuetudo Ecclesiae erat differre Baptismum usque ad tempora determinata, nisi immineret periculum mortis, et usque ad eruditionem perfectam ; et ideo, quia ibi Ambrosius vidit ; non imminere periculum, distulit, et ideo non peccavit ; nec ille damnatus fuit, quia petiit ; et ita, cum voluntas fuisset in eo, non fuit contemptus, et ideo salvatus est. Nec Ambrosius dolebat de culpa sua nec de damnatione illius, sed dolebat dolore compassionis. Quia enim non fuit baptizatus, ideo de peccatis suis aliquam sustinuit poenam purgatoriam ; et ido Ambrosius compatiebatur ad modum Isaiae [16, 11], qui dicebat : "Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit".
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Excepto martyrio, in quo tota sacramenta Baptismi complentur. Videtur enim falsum dicere, quia in Baptismo fluminis imprimitur character, in Baptismo sanguinis non : non ergo tota sacramenta complentur ; aut si tota complentur, tunc ergo character imprimitur, ubi maxime consistit ratio sacramenti. Sed contra : qui habet characterem non potest recipere characterem eiusdem generis : ergo qui est baptizatus aqua non posset martyrizari. Item, si tota sacramenta, videtur quod aut est implicatio falsi aut Baptismus continet plura sacramenta.
Respondeo : Dicendum quod Baptismus dicitur pluraliter sacramenta, non ratione principalis signi vel effectus, sed ratione effectuum consequentium, quod est purgare a culpa et poena satisfactoria et sequela ; quae omnia quia sunt in martyrio, ideo dicit quod recipit tota sacramenta, id est plenitudinem efficaciae quantum ad rem ultimam ; et ideo patet quod non valet obiectio de charactere. Nam ipse vocat sacramenta hic effectus sacramenti Baptismi, qui sunt res tantum.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod parvuli, si ante Baptismum fuerint defuncti, etiam cum ad Baptismum deferuntur, damnantur. Videtur ehim male dicere, quia adultus, cum non potest, excusatur a praecepto : ergo multo fortius parvulus. Item, Dominus fidem parentum reputat quasi esset parvuli : ergo, si mulier ex fide et caritate offerat parvulum, videtur quod Dominus reputet illam esse parvuli : ergo non damnatur sine Baptismo. Item, ponatur quod aliquis occiderit puerum, cum deferretur ad Baptismum, ne baptizetur ; nunquid dicemus parvulum damnari, qui propter susceptionem sacramenti mortuus est ? Videtur enim hoc esse magna crudelitas. Quodsi dicamus salvari, non ergo verum dicit Augustinus in littera, quod non salvantur, etiam si ad Baptismum deferantur. Item, si damnantur, ergo peiorata est conditio parvulorum respectu status legis naturae, in quo salvabantur sola fide parentum.
Respondeo : Dicendum quod nullus parvulus salvatur nisi virtute sacramenti, quantum est de lege communi, non quia parvulus teneatur ex praecepto, sed quia sine sacramento vel quod aequivaleat sacramento Deus non disposuit dare gratiam. Hoc dico, quia qui propter hoc solum occisus est a persecutore, cum portaretur ad Baptismum, ne baptizaretur, moritur pro Baptismo ; ideo in sanguine suo pie creditur baptizatus. Si autem alia de causa occiditur, quantumcumque deferatur et pro eo oretur, damnatur. Ratio autem huius est, quia post passionem Christi formata est Ecclesia et ecclesiastica sacramenta ; et omnis parvulus, qui salvatur, in fide Ecclesiae salvatur, quantumcumque parentes sint mali. Et ideo nisi opus ecclesiasticum, ut puta sacramentale, fiat circa eum, expers est fidei Ecclesiae ac per hoc et salutis. Alia etiam ratio est quia, cum omnes post passionem salventur per fidem passionis iam revelatae, ideo congruebat huic tempori ut nullus salvaretur nisi vel in se haberet fidem vel circa ipsum fieret expressa fidei professio quantum ad mortem Christi. Ex his patet quare in Lege sufficiebat sola fides, modo vero non ; facit enim hoc certitudo divinae dispositionis.
Quod ergo obicitur de adulto, dicendum quod uterque excusatur a praecepto, sed adultus habet gratiam poenitentiae, ad quam se disposuit per contritionem, quae disponit ad illam gratiam, et illa supplet locum Baptismi ; parvulus non potest disponi ad gratiam alterius sacramenti,- antequam ad gratiam Baptismi, et ad illam non potst disponi nisi per sacramentum ; ideo moritur sine gratia.et moritur in culpa, et ideo damnatur.
Quod obicitur, quod fidem parentum reputat suam, dicendum quod non facit nisi virtute sacramenti. Ad casum quem ponit patet responsio : distinguendum enim est, ut praedictum est.
Ad ultimum, quare antiquitus salvabantur in fide parentum et non modo, iam patet responsio. Nec sequitur quod tunc melioris conditionis esset, quia pullus status melior propter generalitatem remedii ; particularis autem personae conditio potest esse deteriorata. Deus autem in institutione sacramentorum statum concernit generalis Ecclesiae, non particularis personae ; et quoniam certitudo remedii maior est et communior in sacramento quam in fidei merito, ideo patet illud.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus parvulos... nondum baptizatos aeterno supplicio cruciandos. Videtur enim falsum dicere, quia parvuli nihil commiserunt nec actualiter ad aliquid conversi sunt ; sed poena ignis debetur delectationi et conversioni : ergo non debetur eis.
Item, parvuli non potuerunt vitare : ergo minime sunt inculpandi : ergo poena eorum debet esse mitissima.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicunt magistri, parvuli non habent poenam sensus nec quantum ad ignem nec quantum ad vermem, sed solum poenam damni ; et ideo poena erit mitissima. Hanc autem vocat Augustinus supplicium, licet improprie, on quia urantur igne, vel quia corrodantur verme, sed quia in illis haec ipsa carentia magnum est supplicium. Propter remorsum autem parvuli non dolebunt, quia, divino iudicio et misericordia faciente, statu quem habebunt contenti erunt. Sed hoc alibi plenius dicitur.
Dub. VI.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quia, si modo a poena homines liberarentur, ipsam putarent Baptismi praemium. Videtur enim quod illud nullum sit inconveniens, quia, si Baptismus restitueret corpus in omnimodam puritatem, inde haberet homo immortalitatem, et hoc est praemium Baptismi et pars beatitudinis.
Respondeo : Dicendum quod immortalitatem sive sanitatem carnis posset Baptismus dupliciter restituere : aut ita quod ibi daretur gratia consummata ; et hoc nihil aliud esset quam dare gloriam ; quod Dominus non decrevit facere quia vult quod voluntas ita perveniat libere ut instituta est ab initio. Si autem fieret immortalitas in carne, non existente perfecta gratia in anima, tunc posset ibi esse error et ratio deviandi, quia appeteret homo medicinam spiritualem. propter remedium corporale ; et ita in salute corporis deordinaretur et infirmaretur spiritus ; quod non est conveniens.